-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

GAUDIOSI ~ Sabbato

Gloria Domini


Conferamus in corde nostro mysterium Gloriae Domini 
quod conservatur in corde Matris Domini mei.



Primo, Surrectus Dominus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1  Mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt quemadmodum positum erat corpus eius. * Revertentes paraverunt aromata et unguenta.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Prima autem sabbatorum, valde diluculo, venerunt ad monumentum, * portantes quae paraverunt aromata.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Et invenerunt lapidem revolutam a monumenti, * et ingressae, non invenerunt corpus Domini Iesu.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Et factum est dum mente consternatae essent de isto, * ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: * Quid quaeritis viventem cum mortuis?  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, * dicens. Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Et recordatae sunt verborum eius. * Et regressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi, et ceterae cum eis dicebant ad aposotlos haec. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, * et non credebant illis..  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Petrus autem surgens curcurrit ad monumentum, et procumbens videt linteamina sola. * Et rediit ad sua mirans quod factum fuerat.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Potestatem habeo ponendi anima meam, et iterum sumendi eam. * Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: * *
Rs. Mulier amicta sole.



Secundo, 

Ascensus venturus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1  Ipse stetit in medio eorum et dicit eis: * Pax vobis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Conterriti existimabant se spiritum videre. * Et dixit eis: Palpate me et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. * Et sumens partem pisci assi, coram eis manducavit.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Et dixit eis: Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Vos estis testes horum. * Et ecce mitto promissum Patris me in vos: sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam, * et elevatis manibus suis, benedixit eis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, * et eritis mihi testes et in Ierusalem et usque ad ultimum terrae.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis; * ferebatur in caelum, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illas in vestibus albis, qui et dixerunt: * Viri Gailaei, hic Iesus qui assumptus est in caelum sic venient quemadmodum vidisti eum euntem in caelum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Et ipsi adoraverunt eum, et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno. * Et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: * *
Rs. Mulier amicta sole.



Tertio, Promissum Patris mittens


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1  Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, * et factus est repente de caelo sonus, tamquam spiritus vehementer, et replevit totam domum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque super singulos eorum. * Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui in variis linguis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est, * et multitudo mente confusa est, quoniam audiebat unusqusque lingua sua illos loquentes.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam et locusts est eis: Hoc est quod dictum est per prohetam: * Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Viri Israelite, audite verba haec: Iesum Nazarenum virum approbatum est a Deo vobis virtutibus, et prodigiis, et signis, * quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut vos scitis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, * per manus iniquorum affligentes, interemistis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Quem Deus suscitativt, solutis doloribus inferni, * iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Dextera igitur exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, * quem vos videtis et auditis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  His auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt, * Quid faciemus, viri fratres?  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti. * Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in illa die animae circiter tria milia.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: * *
Rs. Mulier amicta sole.



Quarto, Ad dexteram assumpta


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1  Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, * pulchra ut luna, electa ut sol.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. *   Hortus conclusus es, soror mea, sponsa, hortus conclusus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Quasi rosa plantata super rivos aquarum, florebit caro tua; * flore flores quasi lilium, et fronde in gratiam, et conlauda cantincum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Una est columba mea, perfecta mea, una matris suae, electa genetrici suae. * Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Gloriosa nimis filia regis intrinsecus.* In vestibus variegatis adducetur regi, virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …


Vs. 6  Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, * et concupiscet rex speciem tuam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Et adora eum, * quoniam ipse est Dominus tuus.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Et  complacuit Domino in te. * Ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudebit super te Deus tuus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Filia Tyri cum muneribus; * vultum tuum deprecabuntur divites plebis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Memor erunt nominis tui in omni generatione et generatione; * propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: * *
Rs. Mulier amicta sole.



Quinto, A dextris glorificata


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:


Vs. 1  Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, et sceptrum aequitatis sceptrum regni tui. * Dilexisti enim justitiam et odisti iniquitatem.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Astitit Regina Mater a dextris tuis, * ornata auro ex Ophir, texturis aureis circumamicta.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et salus eius ut lampas accendatur. * Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit: * vocaberis Beneplacitum meum in ea, quia complacuit Domino in te.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Et eris corona gloriae in manu Domini, * et diadema regni in manu Dei tui.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam, et sedit super thronum suum, * Positus quoque est thronus Matri Regis, quae sedit ad dexteram eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Dixit ei rex: Pete petitionem tuam, Mater mi, * neque enim fas est ut avertam faciem tuam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Et obstupuit omnis populus valde, et inclinantes se adoraverunt Deum, et dixerunt unamines: * Benedicta tu a Deo excelso, prae omnibus mulieribus!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Benedictus Dominus qui creavit caelum et terram , quia nomen tuum ita magnificavit Dominus, * ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Tu gloria Ierusalem! Tu laetitia Israel! Tu honorificentia populi Dei! * Intercede pro nobis, gloriosa Mater Domini mei!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: * *
Rs. Mulier amicta sole.

Preces post recitationem decadum

 
Intercessiones
pro Ecclesia


Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 

Vs. Christe eleison. * 
Rs. Christe eleison.

Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 


Vs. Christe, audi nos. * 
Rs. Christe, exaudi nos. 

 Vs. Pater de caelis Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Fili redemptor mundi Deus. * 
Rs. Misererere nobis. 

 Vs. Spiritus sancte Deus. * 
Rs. Misererer nobis. 

 Vs.  Sancta Trinitas unus Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum custodi. 

 Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum salva. 

 Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum subleva. 

 Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores 
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
 omnes mundi congrega populos.
 Rs. Et intentiones Papae pro mundo 
intende. 

 Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea: 
 Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi. 

 


Antiphona ad 

Beatam Mariam Virginem 


Tempus per annum 




Salve Regina,

Mater misericordiae,

vita, dulcedo, et spes nostra, salve!

Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,

gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia ergo, Advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Iesum,

benedictum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!





 

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:


Domine sancte Pater,

cuius unigenitus Filius

per vitam, mortem, et resurrectionem suam

nobis salutis aeternae praemia comparavit:

concede quaesumus ut,

haec mysteria in corde nostro conferentes

quae Mater eius conservabat in corde suo,

cum ea et imitemur quod continent
et quod promittunt assequamur.

Per eumdem Dominum nostrum.

Rs.  Amen


 

Vs Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.


 

VsDominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,  
 Amen.