Quanta profecto ad spem nostram accessio fiet!
Ad
diem illum laetissimum, brevi mensium intervallo, aetas nos referet, quo, ante
decem quinquennia, Pius IX decessor Noster, sanctissimae memoriae pontifex,
amplissima septus purpuratorum patrum atque antistitum sacrorum corona,
magisterii inerrantis auctoritate, edixit ac promulgavit esse a Deo revelatum
beatissimam virginem Mariam, in primo instanti suae Conceptionis, ab omni
originalis culpae labe fuisse immunem. Promulgationem illam quo animo per
omnium terrarum orbem fideles, quibus iucunditatis publicae et gratulationis
argumentis exceperint nemo est qui ignoret; ut plane, post hominum memoriam,
nulla voluntatis significatio data sit tum in augustam Dei Matrem tum in Iesu
Christi Vicarium, quae vel pateret latius, vel communiori concordia exhiberetur.
Iam quid spe bona nos prohibet, Venerabiles Fratres, dimidio quamvis saeculo
interiecto, fore ut, renovata immaculatae Virginis recordatione, laetitiae
illius sanctae veluti imago vocis in animis nostris resultet, et fidei atque
amoris in Dei Matrem augustam praeclara longinqui temporis spectacula
iterentur?...
An non miranda Numinis providentia in uno alteroque Decessore Nostro, Pio videlicet ac Leone, qui, turbulentissima tempestate, ea, quae nulli contigit, pontificatus usura, Ecclesiam sanctissime administrarunt? Ad haec, vix fere Pius Mariam ab origine labis nesciam fide catholica credendam indixerat, quum in oppido Lourdes mira ab ipsa Virgine ostenta fieri coepta: exinde molitione ingenti et opere magnifico Deiparae Immaculatae excitatae aedes; ad quas, quae quotidie, divina exorante Matre, patrantur prodigia, illustria sunt argumenta ad praesentium hominum incredibilitatem profligandam....
Anniversarius tamen dies, quinquagesimus ab adserto intaminato Deiparae conceptu, cur singularem in christiano populo ardorem animi excitare debeat, ratio Nobis extat potissimum, Venerabiles Fratres, in eo, quod superioribus Litteris encyclicis proposuimus, instaurare videlicet omnia in Christo. Nam cui exploratum non sit nullum, praeterquam per Mariam, esse certius et expeditius iter ad universos cum Christo iungendos, perque illum perfectam filiorum adoptionem assequendam ut simus sancti et immaculati in conspectu Dei ? Profecto, si vere Mariae dictum: Beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino (Luc. I, 45), ut nempe Dei Filium conciperet pareretque; si idcirco illum excepit utero, qui Veritas natura est, ut novo ordine, nova nativitate generatus... invisibilis in suis, visibilis fieret in nostris (S. Leo M. Serm. 2, de Nativ. Domini, c. 2): quum Dei Filius, factus homo, auctor sit et consummator fidei nostrae; opus est omnino sanctissimam eius Matrem mysteriorum divinorum participem ac veluti custodem agnoscere, in qua, tamquam in fundamento post Christum nobilissimo, fidei saeculorum omnium extruitur aedificatio....
Per Virginem autem, atque adeo per illam maxime, aditum fieri nobis ad Christi notitiam adipiscendam, nemo profecto dubitabit qui etiam reputet, unam eam fuisse ex omnibus, quacum Iesus, ut filium cum matre decet, domestico triginta annorum usu intimaque consuetudine coniunctus fuit. Ortus miranda mysteria, nec non Christi pueritiae, atque illud in primis assumptionis humanae naturae, quod fidei initium ac fundamentum est, cuinam latius patuere quam Matri? Quae quidem non ea modo conservabat conferens in corde suo quae Bethlehem acta, quaeve Hierosolymis in templo Domini; sed Christi consiliorum particeps occultarumque voluntatum, vitam ipsam Filii vixisse dicenda est. Nemo itaque penitus ut illa Christum novit; nemo illa aptior dux et magister ad Christum noscendum.
Hinc porro, quod iam innuimus, nullus etiam hac Virgine efficacior ad homines cum Christo iungendos. Si enim, ex Christi sententia, haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum (Ioann. XVII, 3); per Mariam vitalem Christi notitiam adipiscentes, per Mariam pariter vitam illam facilius assequimur, cuius fons et initium Christus. Quot vero quantisque de caussis Mater sanctissima haec nobis praeclara munera largiri studeat, si paullisper spectemus; quanta profecto ad spem nostram accessio fiet!