Qui nobis nasci voluit,
a nobis noluit ignorari
Quamvis in ipso
domínicæ incarnatiónis sacraménto
affúerint clara semper divinitátis insígnia,
Deum tamen venísse in humánum corpus
multis modis áperit et revélat hodiérna sollémnitas,
ne perdat per ignorántiam
semper obscuritátibus involúta mortálitas
quod tantum tenére méruit et possidére per grátiam.
Nam qui nobis nasci vóluit, a nobis nóluit ignorári:
et ídeo sic áperit, ne magnum pietátis sacraméntum
magni fíeret erróris occásio.
Hódie
magus, quem fulgéntem quærébat in stellis,
in cunis réperit vagiéntem.
Hódie
magus clarum mirátur in pannis,
quem diu in astris patiebátur obscúrum.
Hódie magus quid ibi vídeat profúndo stupóre pervólvit:
in terra cælum, in cælo terram,
in Deo hóminem, in hómine Deum,
et univérso sǽculo non capácem conclúdi córpore perpusíllo.
Iamque videns, crédere se et non discútere,
mýsticis munéribus confitétur:
ture Deum, auro regem, myrrha esse moritúrum.
Hinc est quod gentílis, qui erat novíssimus, factus est primus:
quia tunc ex magórum fide est géntium credúlitas dedicáta.
Hódie
Christus Iordánis álveum, mundi peccátum lavatúrus, intrávit:
ad hoc eum venísse Ioánnes ipse testátur:
Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccáta mundi.
Hódie
servus Dóminúm, homo Deum, Ioánnes Christum tenet;
tenet acceptúrus véniam, non datúrus.
Hódie,
sicut ait Prophéta: Vox Dómini super aquas.
Quæ vox?
Hic est Fílius meus diléctus,
in quo mihi complácui.
Hódie
Spíritus Sanctus supérnatat aquis in spécie colúmbæ,
ut, sicut illa colúmba Noe nuntiáverat dilúvium discessísse mundi,
ita ista índice noscerétur perpétuum mundi cessásse naufrágium;
neque sicut illa véteris olívæ súrculum portáret,
sed totam in caput paréntis novi chrísmatis pinguédinem fundit,
ut ímpleat illud quod Prophéta prædíxit:
Proptérea unxit te Deus, Deus tuus,
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Hódie
Christus inítium dat signórum cæléstium,
dum convértit aquas in vinum.
Sed aqua in sánguinis erat converténda mystérium,
ut mera pócula de vase córporis sui Christus bibéntibus propináret,
ut impléret illud Prophétæ:
Et calix meus inébrians quam præclárus est!
Ex Sermónibus
sancti Petri Chrysólogi,
Officium lectionUm, Feria II post Epiphaniam