-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Feria IV post dominicam II post Pentecosten
SACRATISSIMI CORDIS IESU

 Apud te est fons vitæ

Consídera et tu, homo redémpte, quis, quantus et qualis est hic, qui pro te pendet in cruce, cuius mors vivíficat mórtuos, cuiúsque tránsitum et cælum luget et terra, et lápides duri scindúntur.

    Porro ut de látere Christi dormiéntis in cruce formarétur Ecclésia, et Scriptúra implerétur quæ dicit: Vidébunt in quem transfixérunt, divína est ordinatióne indúltum, ut unus mílitum láncea latus sacrum illud aperiéndo perfóderet, quátenus sánguine cum aqua manánte, prétium effunderétur nostræ salútis, quod a fonte, scílicet cordis arcáno, profúsum, vim daret sacraméntis Ecclésiæ ad vitam grátiæ conferéndam, essétque iam in Christo vivéntibus póculum fontis vivi saliéntis in vitam ætérnam.

    Surge ígitur, amíca Christi, esto sicut colúmba nidíficans in summo ore foráminis, ibi ut passer invéniens domum, vigiláre non cesses, ibi tamquam turtur casti amóris pullos abscónde, ibi os appóne, ut háurias aquas de fóntibus Salvatóris. Hic enim est fons egrédiens de médio paradísi, qui in quáttuor divísus cápita et in corda devóta diffúsus, fecúndat et írrigat univérsam terram.

    Ad hunc fontem vitæ et lúminis curre, cum desidério vivo, quæcúmque es, ánima Deo devóta, et cordis íntima vi ad eum clama: «O ineffábilis decor Dei excélsi et puríssima cláritas lucis ætérnæ, vita omnem vitam vivíficans, lux omne lumen illúminans et consérvans in splendóre perpétuo multifórmia lúmina fulgéntia, ante thronum divinitátis tuæ a primǽvo dilúculo!

    O ætérnum et inaccessíbile, clarum et dulce proflúvium fontis abscónditi ab óculis ómnium mortálium, cuius profúndum sine fundo, cuius altum sine término, cuius amplitúdo incircumscriptíbilis, et cuius púritas imperturbábilis.

    Ex quo flúvius procédit, qui lætíficat civitátem Dei, ut in voce exsultatiónis et confessiónis decantémus tibi cántica laudis, experiéntia teste probántes, quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen».

Ex Opéribus sancti Bonaventúræ epíscopi (Opusculum 3, Lignum vitæ)
Officium lectionis, Sacratissimi Cordis Iesu Sollemnitas