Ipsa mater est divíni Verbi,
quod in ipasa incarnatum est.
quod in ipasa incarnatum est.
Læténtur cæli désuper et nubes dépluant iustítiam,
quia misértus est Dóminus pópuli sui.
quia misértus est Dóminus pópuli sui.
Læténtur cæli désuper,
quia cum ipsi ab inítio crearéntur,
Adam páriter a Creatóre de vírgine terra formátus fuit,
Deíque amícus et familiáris appáruit.
Læténtur cæli désuper,
quia nunc per Dómini nostri in carne dispensatiónem

sanctificáta terra est,
atque humánum genus de idololatríæ sacrifíciis liberátum fuit.
Nubes autem dépluant iustítiam,
quia hódie Evæ error ablátus fuit et condonátus
per Vírginis Maríæ puritátem,
perque Deum simul et hóminem ex ipsa natum.
Hódie Adam, post véterem damnatiónem,
ex horrénda illa noctis senténtia liberátus fuit.

Natus est ígitur ex Vírgine Christus,
a qua carnem per œconomíæ ratiónem sumpsit,
ut ipsi est líbitum:
Verbum caro factum est et habitávit in nobis;
atque idcírco Virgo Dei mater evásit.
Iam vero Virgo, mater est,
quia Verbum incarnátum sine sémine édidit;
sic tamen ut virginitátem retíneat,
propter mirábilem illíus, qui sic vóluit, nativitátem.
Ipsa mater est

secúndum substántiam natúræ humánæ
divíni Verbi,
quod in ipsa incarnátum est, et appáruit, atque unítum est,
iuxta sapiéntiam ac voluntátem eius qui prodígia operátur.
Ex ipsis Christus in carne,
ut ait Paulus beátus.
divíni Verbi,
quod in ipsa incarnátum est, et appáruit, atque unítum est,
iuxta sapiéntiam ac voluntátem eius qui prodígia operátur.
Ex ipsis Christus in carne,
ut ait Paulus beátus.
Etenim ipse fuit, qualis nunc est, qualísque erit et permanébit;
homo tamen nostri grátia factus est;
amátor hóminis factus est homo, id quod ántea non erat;
sed homo factus est, Deus simul manens
absque ulla immutatióne.
Factus est ígitur símilis mihi propter me,
factus est quod non erat, rétinens tamen id quod fúerat.
Dénique factus est homo,
ut próprias effíciens passiónes nostras,
idóneos nos adoptióni in fílios reddat,
concedátque illud regnum, cuius útinam nos dignos effíciat
grátia et misericórdia Dómini Iesu Christi,
cui cum Patre et Spíritu Sancto glória est, honor et potéstas,
nunc et omni témpore et per sǽcula sæculórum.
Amen.homo tamen nostri grátia factus est;

Ex Sermonibus sancti Procli Constantinopolitani,
De Nativitate Domini, Ad memoriam sanctae Mariae in sabbato.