-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA VI GAUDIOSI

 
Incorpóreum et corruptiónis ac matériæ expers,
Dei Verbum in nostram regiónem advénit, 
quamquam ántea non procul áberat: 
nulla enim pars mundi illo umquam vácua fuit,
sed una cum suo Patre exsístens ómnia ubíque implébat.

    Venit vero sua erga nos benignitáte, 
et quátenus sese palam nobis exhíbuit. 
Nostri ipse géneris et infirmitátis misértus, 
nostráque motus corruptióne,
nec mortem in nobis dominári ferens, 
ne scílicet quod factum fúerat períret, 
suíque Patris in hómine formándo opus vanum fíeret,
sibi ipsi corpus accépit, idque nostri non dissímile;
nec enim esse tantum in córpore, vel solum apparére vóluit.
    Nam, si tantum apparére voluísset, 
potuísset sane áliud præstántius corpus assúmere; 
verum nostrum corpus accépit.

    Sibi in Vírgine templum, corpus scílicet, exstrúxit, 
illúdque tamquam instruméntum sibi próprium fecit, 
in quo se notum fáceret et habitáret:
sic ergo símili córpore e nostris accépto, 
quia omnes mortis corruptióni subiécti erant,
illud, pro ómnibus morti tráditum, 
Patri summa cum benignitáte óbtulit;
cum, ut ómnibus in ipso moriéntibus 
lex de corruptióne contra hómines lata solverétur, 
útpote quæ in domínico córpore suam vim complevísset,
nec proínde locum ámplius advérsus símiles hómines habéret;
tum, ut hómines, in corruptiónem revérsos, 
íterum incorrúptos rédderet,
atque a morte ad vitam revocáret,
córpore quod sibi assúmpserat et resurrectiónis grátia 
mortem ab eis,
non secus ac stípula ab igne consúmitur, 
pénitus ámovens.

    Idcírco corpus quod mori posset sibi assúmpsit,
ut illud, Verbi ómnium prǽsidis factum párticeps, 
morti pro ómnibus satis esset,
atque, propter Verbum in se hábitans, incorrúptum permanéret,
ac dénique in pósterum corrúptio 
resurrectiónis grátia ab ómnibus discéderet.

    Hinc corpus, quod sibi ipse accépit,
velut hóstiam et víctimam omni puram mácula morti offeréndo,
mortem statim ab ómnibus simílibus, 
suo pro áliis obláto, propulsávit.

    Sic enim Dei Verbum, 
supérius ómnibus exsístens,
suum templum et corpóreum instruméntum 
pro ómnibus, uti dicébat, devovéndo et offeréndo, 
id quod debebátur in morte solvit, 
atque ita, ómnibus per símile corpus coniúnctus, 
incorrúptus Dei Fílius
omnes resurrectiónis promissióne 
incorrúptos iure et mérito réddidit.

    Ipsa síquidem mortis corrúptio 
nullam iam vim advérsus hómines habet
ob Verbum, quod in illis per unum corpus hábitat.

Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi, De incarnatione Verbi,
Ad Officium lectionis in memoria S. Athanasii, Episcopi et Ecclesiae Doctoris