-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA II GAUDIOSI

 Quod enim ex te nascetur sanctum, 
vocabitur Filius Dei,
Fons sapientiae, 
Verbum Patris in excelsis! 
Hoc Verbum mediante te, Virgo sancta, caro fiet,
ut qui dicit:  
Ego in Patre et Pater in me,
dicat nihilominus:  
Quia ego a Deo processi et veni.
 
In principio, inquit, erat Verbum. 
Iam scatet fons, sed interim tantum in semetipso. 
Denique et Verbum erat apud Deum, 
lucem profecto habitans inaccessibilem;
et dicebat Dominas ab initio:  
Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis. 
Sed penes te est cogitatio tua, 
et quid cogites nescimus;
 quis enim cognoverat sensum Domini 
aut quis consiliarius eius erat?
 
Descendit itaque cogitatio pacis in opus pacis: 
Verbum caro factum est et habitat iam in nobis;
habitat plane per fidem in cordibus nostris, 
habitat in memoria nostra,
habitat in cogitatione,
et usque ad ipsam descendit imaginationem.
Quid enim prious cogitaret homo de Deo,
nisi forsitan idolum corde fabricaretur?
Incomprehensibilis omnino;
nunc vero comprehendi voluit, 
videri voluit, 
voluit cogitari.
 
Quonam modo, inquis?
Ninirum iacens in praesepio, in virginali gremio cubans,
in monte praedicans, in oratione pernoctans;
aut in cruce pendens, in monte pallens,
liber inter mortuous et in inferno imperans,
seu etiam tertia die resurgens
et Apostolis loca clavorum, victoriae signa, demonstrans,
novissime coram eis calei secreta conscendens.
 
Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitatur?
Quidquid horum cogito, Deum cogito
et per omnia ipse est Deus meus.
Haec ego meditari dixi sapientiam,
et prudentiam iudicavi eructare memoriam suavitatis,
quam in huiuscemodi nucleis virga sacerdotalis copiose produxit,
quam in supernis hauriens uberius
nobis Maria refudit.
 
Ex sermonibus sancti Bernardi abbatis, Sermo de Aquaeductu,
ad Officium lectionis in Memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario.