-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Die 7 octobris
MARIAE A ROSARIO
MEMORIA

 
Mariae schola
 
Initio a Mariae ipsius experientia facto, Corona Marialis exsistit prex praecipue contemplativa. Hac sublata ratione suam amitteret naturam, proinde ac monuit Paulus VI: (Contemplatio) si deest, corpori sine anima Rosarium assimulatur estque periculum, ne recitatio evadat iteratio formularum [...] atque hortamento repugnet Iesu Christi, qui dixit: Orantes autem, nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur (Mt 6, 7). Rosarium enim natura sua requirit, ut tranquilla precatione et quasi cogitabunda tarditate volvatur, quo facilius orans meditationi insistat mysteriorum vitae Christi, velut corde illius perspectorum, quae Domino omnium proxima fuit, utque eorundem mysteriorum investigabiles divitiae reserentur.
 
Praestat immorari nos hac in alta Pauli VI cogitatione ut quidam Rosarii aspectus emergant quibus melius natura eius propria christologicae contemplationis illuminatur.
 
Mariae contemplatio—quemadmodum iam diximus—in primis est recordatio. Haec autem dicta sensu biblico memoriae (zakar) sunt comprehendenda; illa enim opus a Deo in salutis historia peractum repraesentat. Nam Biblia Sacra narrationes salutarium eventuum sunt qui ipso in Christo suum attingunt cacumen. Non solum eventus illi efficiunt tempus “hesternum”; etiam salutis sunt “hodierna”. Haec temporum adimpletio praesertim in Liturgia sacra contingit: id nempe quod Deus plura abhinc saecula perfecit non solos respicit proximos eventuum testes verum proprio gratiae dono hominem cuiusvis afficiunt temporis. Hoc aliquo modo valet de omni alio devoto eosdem ad eventus accessu: eorum celebrare in fide et amore memoriam significat semetipsum illi gratiae aperire quam nobis suis vitae mysteriis et mortis et resurrectionis Christus impetravit.
 
Quam ob causam, dum iterum asseveratur praeeunte Concilio Oecumenico Vaticano II Liturgiam sacram, uti officii sacerdotalis Christi cultusque publici exercitationem, esse culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat», meminisse illud quoque oportet videlicet: Vita [...] spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione continetur. Christianus ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret (cfr Mt 6, 6), immo, docente Apostolo, sine intermissione orare (cfr 1 Thess 5, 17). Sua ex proprietate collocatur Rosarium hac in multiplici summa precationis “sine intermissione”, et si Liturgia sacra, Christi nec non Ecclesiae actio, est salutifera ante omnia actio, uti “meditatio” cum Maria de Christo Rosarium ipsum evadit contemplatio salutaris. Etenim in Redemptoris vitam de mysterio in mysterium dum immergitur, sic accidit ut, quantumcumque operatus ille est atque Liturgia praesens reddit, penitus recipiatur et cuiusque vitam conformet.
 
Magister est Christus praestantissimus, simul Revelator ipse simul Revelatio. Non modo ea discere interest quae ille docuit verum etiam discere eum ipsum. Atqui hic quae magistra peritior est Maria? Si autem divina ex parte Spiritus interior est Magister qui plenam ad Christi veritatem nos perducit (cfr Io 14, 26; 15, 26; 16, 13), nemo inter creaturas melius Christum novit quam Illa, nemo sicut Mater ipsa altiorem nos inducere valet ad mysterii ipsius cognitionem.
 
Sese omnino in magistrae forma nobis praebet ante primum “signorum” a Iesu completorum, nempe aquae in vinum commutationem apud Cananenses nuptias, dum servos ea cohortatur ut Christi voluntates exsequantur (cfr Io 2, 5). Fingere etiam animo possumus idem officium Mariam pro discipulis absolvisse post Iesu Ascensionem, cum inter eos Spiritum Sanctum exspectans remaneret eosque prima confirmaret in apostolica missione. Per Rosarii stationes cum Maria transire idem fere est ac Mariae adsistere “scholae” ut Christus legatur, eius inspiciantur secreta, nuntius ipsius intellegatur.
 
Haec Mariae schola eo est efficacior si ipsa existimatur scholam explicare, Spiritus Sancti dona nobis abundanter obtinens simulque exemplum proponens illa in peregrinatione fidei cuius est incomparanda doctrix. Coram singulis Filii mysteriis nos Maria hortatur, sicut suae Annuntiationis tempore, ut humili animo interrogationes ponamus quae nos ad lucem aperiant, ut semper ex fidei oboedientia sermonem concludat: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Lc 1, 38).
 
Tamquam constitutivam suam proprietatem habet christiana doctrina spiritalis illud discipuli officium ut plenius usque suo se Magistro “conformet” (cfr Rom 8, 29; Philp 3, 10.21). Sancti Spiritus in baptismate effusio credentem veluti palmitem in vitem quae Christus est inserit (cfr Io 15, 5), eumque Corporis mystici eius efficit membrum (cfr 1 Cor 12, 12; Rom 12, 5). Huic tamen incipienti consociationi respondeat oportet crescentis semper cum eo assimilationis iter quod discipuli nempe mores magis magisque ad “logicam” Christi rationem moderetur: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu (Philp 2, 5). Necesse praeterea est ex Apostoli verbis induere dominum Iesum Christum (cfr Rom 13, 14; Gal 3, 27).
 
Hoc in spiritali Rosarii cursu, qui perpetuam persequitur — una cum Maria — vultus Christi contemplationem, hoc propositum, quod conformationem cum Ipso postulat, contenditur per semitam quam appellare possumus “amicalem”. Naturaliter enim nos in Christi vitam inducit sinitque simul eius “respirare” sensus. Hac de re affirmat beatus Bartholus Longo: Haud secus atque amici duo, crebro simul convenientes, sese etiam propriis moribus conformare solent, ita profecto et nos cum Iesu familiariter viventes et cum Virgine, dum Rosarii ponderamus Mysteria unamque, et eandem per Communionem vitam constituentes, evadere possumus illis similes, quantum quidem humilitas nostra permittit, et a supremis his exemplaribus modum comprehendere vivendi humilem et pauperem, absconditum, patientem et perfectum.
 
Toto porro in hoc nos Christo configurandi opere per Rosarium, maternae Virginis Sanctissimae opitulationi in primis nos committimus. Ipsa enim quae Christi est Mater, quantumvis ad Ecclesiam ut supereminens prorsusque singulare membrum pertinet, eodem tamen tempore Mater Ecclesiae est. Talis enim ut Mater continenter filios filiasque Corpori mystico Filii sui generat. Id quidem deprecatione sua perficit cum inexhaustam Spiritus in eos effusionem implorat. Ecclesiae maternitatis imago perfecta est illa.

"Rosarium Virginis Mariae" (nn. 15-17)
Littera Apostolica Ioannis Pauli PP. II