O Philothea, magnifica Dominum mecum!
Angelus, cum abscóndita nuntiáret,
ut fides astruerétur exémplo,
senióris féminæ sterilísque concéptum Vírgini Maríæ nuntiávit,
ut possíbile Deo omne quod ei placúerit asséreret.
Ubi audívit hoc María,
non quasi incrédula de oráculo nec quasi incérta de núntio
nec quasi dúbitans de exémplo,
sed quasi læta pro voto, religiósa pro offício,
festína pro gáudio in montána perréxit.
Quo enim iam Deo plena
nisi ad superióra cum festinatióne conténderet?
Nescit tarda molímina Sancti Spíritus grátia.
Cito quoque advéntus Maríæ et præséntiæ domínicæ
benefícia declarántur:
simul enim ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth,
exsultávit infans in útero eius
t repléta est Spíritu Sancto.
Exsultávit infans, repléta mater est.
Non prius mater repléta quam fílius,
sed, cum fílius esset replétus Spíritu Sancto, replévit et matrem.
Exsultávit Ioánnes, exsultávit et Maríæ spíritus.
Exsultánte Ioánne replétur Elísabeth,
Maríam tamen non repléri Spíritu,
sed spíritum eius exsultáre cognóvimus,
incomprehensíbilis enim
incomprehensibíliter operabátur in matre,
et illa post concéptum replétur, ista ante concéptum.
Beáta, inquit, quæ credidísti.
Sed et vos beáti, qui audístis et credidístis;
quæcúmque enim credíderit ánima,
et cóncipit et génerat Dei Verbum
et ópera eius agnóscit.
Sit in síngulis Maríæ ánima, ut magníficet Dóminum;
sit in síngulis spíritus Maríæ, ut exsúltet in Deo.
Si secúndum carnem una mater est Christi,
secúndum fidem tamen ómnium fructus est Christus.
Omnis enim ánima áccipit Dei Verbum,
si tamen immaculáta et immúnis a vítiis intemeráto
castimóniam pudóre custódiat.
Quæcúmque ígitur talis esse potúerit ánima
magníficat Dóminum,
sicut ánima Maríæ magnificávit Dóminum
et exsultávit spíritus eius in Deo salutári.
Magnificátur enim Dóminus, sicut et álibi legístis:
Magnificáte Dóminum mecum,
non quo Dómino áliquid humána voce possit adiúngi,
sed quia magnificátur in nobis:
imágo enim Dei Christus est, et ídeo
si quid iustum religiosúmque fécerit ánima,
illam imáginem Dei ad cuius est similitúdinem creáta
magníficat, et ídeo dum magníficat eam,
magnitúdinis eius quadam participatióne sublímior fit.
Ex Expositióne s. Ambrósii epíscopi in Lucam de visitatione beatae Virginis,
ad Officium lectionis in Die 21 decembris.