Ascéndat cum illo cor nostrum.
Hódie
Dóminus noster Iesus Christus ascéndit in cælum;
ascéndat cum illo cor nostrum.
Audiámus Apóstolum dicéntem:
Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt sápite,
ubi Christus est in déxtera Dei sedens;
quæ sursum sunt quǽrite, non quæ super terram.
Sicut
enim ille ascéndit, nec recéssit a nobis,
sic et nos cum illo ibi iam sumus,
quamvis nondum in córpore nostro factum sit
quod promíttitur nobis.
Ille iam exaltátus est super cælos;
pátitur tamen in terris
quidquid labórum nos tamquam eius membra sentímus.
Cui rei testimónium perhíbuit désuper clamans:
Saule, Saule, quid me perséqueris?
Et: Esurívi, et dedístis mihi manducáre.
Cur non étiam nos ita laborámus in terris,
ut per fidem, spem, caritátem, qua illi conéctimur,
iam cum illo requiescámus in cælis?
Ille, cum ibi est, étiam nobíscum est;
et nos, cum hic sumus, étiam cum illo sumus.
Illud ipse et divinitáte et potestáte et dilectióne;
hoc autem nos, etsi divinitáte non póssumus sicut ipse,
dilectióne tamen póssumus, sed in ipsum.
Ille de cælo non recéssit, cum ad nos inde descéndit;
nec a nobis recéssit, cum in cælum rursus ascéndit.
Nam quia ibi erat, cum hic esset, ita ipse testátur:
Nemo, inquit, ascéndit in cælum, nisi qui de cælo descéndit,
Fílius hóminis, qui est in cælo.
Hoc dictum est propter unitátem,
quia caput nostrum est, et nos corpus eius.
Hoc ergo nemo nisi ipse,
quia et nos ipse secúndum id quod
ipse Fílius hóminis propter nos,
et nos Dei fílii propter ipsum.
Ita quippe Apóstolus dicit:
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa;
ómnia autem córporis membra,
cum sint multa, unum est corpus,
ita et Christus.
Non ait: ita Christus, sed ait: ita et Christus.
Christus ergo membra multa, unum corpus.
Descéndit ítaque de cælo per misericórdiam,
nec ascéndit nisi ipse, cum et nos in ipso per grátiam.
Ac per hoc non nisi Christus descéndit,
nec nisi Christus ascéndit;
non quod cápitis dígnitas confundátur in córpore,
sed quod córporis únitas non separétur a cápite.

Sermo s. Augustíni de Ascensione Domini
Officium lectionis, Sollmenitas Ascensionis Domini