Eódem cibo náscimur et nutrímur.
Vis Christi sánguinis audíre virtútem?
Redeámus ad eius exémplum
et priórem typum recordémur
et prístinam scriptúram narrémus.
Occídite, inquit Móyses, agnum annículum
et sánguine eius liníte iánuas.
Quid ais, Móyses?
Sanguis ovis rationábilem hóminem liberáre consuévit?
Valde, inquit,
non eo quod sanguis est,
sed quia domínici sánguinis per eum demonstrátur exémplum.
Nunc ergo si víderit inimícus,
non póstibus impósitum sánguinem typi,
sed fidélium ore lucéntem sánguinem veritátis,
Christi templi póstibus dedicátum,
multo magis se súbtrahit.
Vis et áliam huius sánguinis scrutári virtútem?
Volo unde primum cucúrrit inspícias
et de quo fonte manávit.
De ipsa primum cruce procéssit,
latus illud domínicum inítium fuit.
Mórtuo enim, ait, Iesu et adhuc in cruce pendénte,
appróximat miles, latus láncea percússit
et exínde aqua fluxit et sanguis.
Unum baptísmatis sýmbolum, áliud sacraménti.
Latus miles apéruit et templi sancti paríetem patefécit
et ego thesáurum præclárum invéni
et fulgéntes divítias me grátulor reperíre.
Sic et de illo agno factum est.
Iudǽi ovem occidérunt
et ego fructum de sacrifício cognóvi.
De látere sanguis et aqua.
Nolo tam fácile, audítor, tránseas tanti secréta mystérii.
Restat enim mihi mýstica atque secretális orátio.
Dixi baptísmatis sýmbolum et mysteriórum
aquam illam et sánguinem demonstrári.
Ex his enim sancta fundáta est Ecclésia,
per lavácri regeneratiónem et renovatiónem Spíritus Sancti,
per baptísma, inquam,
et mystéria quæ ex látere vidéntur esse proláta.
Ex látere ígitur suo Christus ædificávit Ecclésiam,
sicut de látere Adam eius coniux Eva proláta est.
Nam hac de causa Paulus quoque testátur dicens:
De córpore eius et de óssibus sumus,
latus signíficans.
Nam sicut de illo látere Deus fecit féminam procreári,
sic et de suo látere Christus aquam nobis et sánguinem dedit,
unde repararétur Ecclésia.
Et sicut in sopóre quiescéntis Adæ,
Deus láteris membra patefécit,
sic modo post mortem aquam nobis donávit et sánguinem.
Vidéte quemádmodum sponsam sibi Christus coniúnxit,
vidéte quo nos cibo enútrit.
Eódem cibo náscimur et nutrímur.
Nam sicut múlier, affectiónis natúra cogénte,
génitum álere lacte suo et sánguine festínat,
sic et Christus quos ipse regénerat
suo sánguine semper enútrit.

Ex Catechésibus s. Ioánnis Chrysóstomi,
Officium lectionis, Feria VI in Passione Domini