Venit
ille ad Vírginem
ut exínde sumpto córpore ingréssus est ínferos.
Dóminus
noster a morte conculcátus est
et vicíssim eam véluti viam contrívit.
Ipse subiécit se morti eámque volens sustínuit,
ut mortem noléntem disíceret.
Exívit enim Dóminus noster portans crucem,
morte id volénte;
clamávit autem in cruce et edúxit mórtuos ex ínferis,
morte quamvis invíta.
Per
corpus quod gerébat occídit eum mors;
iísdem armis ipse victóriam de morte reportávit.
Occultávit se divínitas sub humanitáte et accéssit ad mortem,
quæ occídit et occísa fuit.
Occídit mors vitam naturálem,
eam vicíssim occídit vita supernaturális.
Quia ígitur non póterat mors devoráre eum absque córpore,
neque inférnus eum deglutíre absque carne,
venit ille ad Vírginem,
ut exínde, sumpto curru, veherétur ad ínferos.
In córpore autem assúmpto ingréssus est ínferos,
dirípuit gazas eórum et thesáuros dissipávit.
Venit
ígitur ad Evam, matrem ómnium vivéntium.
Ipsa est vínea, cuius sæpem mors apéruit própriis Evæ mánibus,
ut gustáret fructus eius;
unde Eva, mater ómnium vivéntium,
fons mortis effécta est ómnibus vivéntibus.
Flóruit autem María, nova vitis præ vite antíqua Eva,
habitavítque in ea vita nova Christus,
ut, morte pascénte et accedénte confidénter pro more,
ei in fructu mortáli occultarétur Vita mortis destructíva.
Cum ígitur mors absorbuísset eum, nihil timens,
liberávit vitam et cum ea multos.
Exímius
idem fabri fílius,
qui evéxit crucem suam supra ínferos ómnia deglutiéntes,
étiam humánum genus in domum vitæ tránstulit.
Quia autem per lignum delápsum
erat humánum genus in inferióra loca,
super lignum tránsiit in domum vitæ.
In quo ígitur ligno insértus fúerat acérbus,
súrculus insértus fuit dulcis,
ut agnoscámus eum, cui nulla resístit creatúra.
Tibi
glória!
qui crucem tuam pontem exstruxísti super mortem,
ut per eam tránseant ánimæ e regióne mortis in regiónem vitæ.
Tibi glória!
qui induísti corpus hóminis mortális
illúdque fontem vitæ effecísti ómnibus mortálibus.
Tu plane vivis;
nam occisóres tui véluti agrícolæ egérunt erga vitam tuam;
scílicet eam tamquam tríticum in profúndo seminárunt,
ut inde resúrgeret et secum suscitáret multos.
Veníte,
offerámus amórem nostrum
sacrifícium magnum et universále,
ditíssima effundámus cántica et oratiónes ei
qui óbtulit crucem suam sacrifícium Deo,
ut ex illa nos omnes ditésceret.
Ex
Sermónibus sancti Ephræm diáconi
Feria sexta Hebdomadae III temporis paschalis