Maniféste in sua própria veniénte Dómino,
et sua própria eum baiulánte condicióne quæ baiulátur ab ipso,
et recapitulatiónem eius quæ in ligno fuit inobœdiéntiæ
per eam quæ in ligno est, obœdiéntia faciénte,
et seductióne illa solúta qua sedúcta est male
illa quæ iam viro destináta erat virgo Eva,
per veritátem qua
evangelizáta est bene ab Angelo
iam sub viro Virgo María.
Quemádmodum enim
illa per angélicum sermónem
sedúcta est,
ut effúgeret Deum, prævaricáta verbum eius;
ita et hæc per angélicum sermónem evangelizáta est,
ut portáret Deum, obœ́diens eius verbo.
Et sicut illa sedúcta est ut non obœdíret Deo,
ut effúgeret Deum, prævaricáta verbum eius;
ita et hæc per angélicum sermónem evangelizáta est,
ut portáret Deum, obœ́diens eius verbo.
Et sicut illa sedúcta est ut non obœdíret Deo,
sic et hæc suása est obœdíre Deo,
uti vírginis Evæ Virgo María fíeret advocáta.
et advérsus inimícum nostrum bellum próvocans,
et elídens eum qui inítio in Adam captívos dúxerat nos,
et calcans eius caput,
quemádmodum habes in Génesi dixísse
serpénti Deum:
Et inimicítiam ponam inter te et inter mulíerem
Et inimicítiam ponam inter te et inter mulíerem
et inter semen tuum et semen eius;
ipse tuum observábit caput
et tu
observábis eius calcáneum.
Ex eo enim qui ex mulíere Vírgine habébat
nasci
secúndum similitúdinem Adam,
secúndum similitúdinem Adam,
præconabátur
obsérvans caput serpéntis.
Et hoc est semen, de quo ait Apóstolus
Et hoc est semen, de quo ait Apóstolus
in
epístola quæ est ad Gálatas:
Legem factórum pósitam donec veníret semen cui promíssum est.
Maniféstius autem adhuc in eádem osténdit epístola, sic dicens:
Cum autem venit plenitúdo témporis,
Legem factórum pósitam donec veníret semen cui promíssum est.
Maniféstius autem adhuc in eádem osténdit epístola, sic dicens:
Cum autem venit plenitúdo témporis,
misit
Deus Fílium suum, factum de mulíere.
Neque enim iuste victus fuísset inimícus,
Neque enim iuste victus fuísset inimícus,
nisi ex mulíere homo esset qui vicit eum.
Per mulíerem enim hómini
dominátus est ab inítio,
semetípsum contrárium státuens hómini.
Propter hoc et Dóminus semetípsum
Fílium
hóminis confitétur,
principálem hóminem illum ex quo
principálem hóminem illum ex quo
ea quæ
secúndum mulíerem est plasmátio facta est,
in semetípsum recapítulans:
uti, quemádmodum per hóminem victum
descéndit in
mortem genus nostrum,
sic íterum per hóminem victórem
ascendámus in vitam.
Ex
Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses,
ad
Officium lectionis in Feria sexta Hebdomadae II Adventus