-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA V DOLOROSI

 
Nihil prodest Dóminum nostrum, 
beátæ Maríæ Vírginis fílium,
verum perfectúmque hóminem dícere, 
si non illíus géneris homo créditur cuius in Evangélio prædicátur.  

Dicit enim Matthǽus:
Liber generatiónis Iesu Christi fílii David, fílii Abraham; 
et ita humánæ oríginis órdinem séquitur, 
ut generatiónum líneas usque ad Ioseph, 
cui mater Dómini erat desponsáta, dedúcat.  
Lucas vero, retrórsum successiónum gradus rélegens, 
ad ipsum humáni géneris príncipem redit,
ut Adam primum et Adam novíssimum 
eiúsdem osténdat esse natúræ.

Potúerat quippe omnipoténtia Fílii Dei
sic ad docéndos iustificandósque hómines apparére,
quómodo et patriárchis et prophétis in spécie carnis appáruit,
cum aut luctámen íniit, aut sermónem conséruit,
cumve offícia hospitalitátis non ábnuit, 
vel étiam appósitum cibum sumpsit.
Sed illæ imágines huius hóminis erant índices, 
cuius veritátem ex præcedéntium patrum stirpe suméndam 
significatiónes mýsticæ nuntiábant.

Et ídeo sacraméntum reconciliatiónis nostræ, 
ante témpora ætérna dispósitum,
nullæ implébant figúræ,
quia nondum supervénerat Spíritus Sanctus in Vírginem,
nec virtus Altíssimi obumbráverat ei;
ut intra intemeráta víscera, 
ædificánte sibi Sapiéntia domum,
Verbum caro fíeret;
et, forma Dei ac forma servi 
in unam conveniénte persónam,

Creátor témporum nascerétur in témpore;
et, per quem facta sunt ómnia, ipse inter ómnia gignerétur.
Nisi enim novus homo,
factus in similitúdinem carnis peccáti, 
nostram suscíperet vetustátem, et,
consubstantiális Patri, consubstantiális esse dignarétur et matri,
naturámque sibi nostram solus a peccáto liber uníret,
sub iugo diáboli generáliter tenerétur humána captívitas;
nec uti possémus triumphántis victória, 
si extra nostram esset consérta natúram.

De hac autem participatióne mirábili 
sacraméntum nobis regeneratiónis illúxit,
ut per ipsum Spíritum per quem Christum et concéptus est et natus,
étiam nos spiritáli rursus orígine nascerémur.

Propter quod ab Evangelísta de credéntibus dícitur:
Qui non ex sanguínibus, 
neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri,
sed ex Deo nati sunt.
 
Ex Epistolis sancti Leonis Magni papae,
Ad Officium lectionum, Die XVII Decembris