Unum María génuit qui, sicut únicus est Patri in cælis, ita únicus est matri in terris. Ipsa tamen única virgo mater, quæ se Patris únicum genuísse gloriátur, eúndem únicum suum in ómnibus membris eius ampléctitur; omniúmque in quibus Christum suum formátum agnóscit vel formári cognóscit matrem se vocári non confúnditur.
Eva vetus illa, non tam mater quam novérca, quæ fíliis ante propinávit præiudícium mortis quam inítium lucis. Dicta est quidem mater cunctórum vivéntium; sed invénta est vérius interféctrix vivéntium, seu génetrix moriéntium, cum suum generáre nihil áliud sit quam mortem ingeneráre. Et quia illa non pótuit fidéliter interpretári nomen suum, ista implévit mystérium, quæ et ipsa, sicut Ecclésia cuius forma est, mater est ómnium ad vitam renascéntium. Mater síquidem est vitæ qua vivunt univérsi, quam dum ex se génuit, nimírum omnes, qui ex ea victúri sunt, quodámmodo regenerávit.
Porro beáta mater illa Christi, quia se matrem christianórum cognóscit ratióne mystérii, cura quoque se matrem eis præstat et afféctu pietátis. Neque enim durátur ad fílios quasi non sint sui, cuius víscera semel quidem feta, sed numquam éffeta, numquam désinunt fructum parturíre pietátis.
Si servus Christi filíolos suos íterum atque íterum párturit cura et desidério pietátis, donec formétur in eis Christus, quanto magis ipsa mater Christi? Et Paulus quidem génuit eos, verbum veritátis quo regeneráti sunt prædicándo; María autem longe divínius atque sánctius Verbum ipsum generándo. Laudo quidem in Paulo prædicatiónis ministérium; sed plus miror ac véneror in María generatiónis mystérium.
Vide autem si non et fílii matrem vidéntur agnóscere, dictánte útique ipsis véluti quadam naturáli pietáte fídei, ut ad invocatiónem nóminis eius primo vel máxime refúgiant in ómnibus necessitátibus et perículis tamquam párvuli ad sinum matris. Unde nimírum de his fíliis puto non absúrde intéllegi quod per Prophétam promíssum est ei: Habitábunt in te fílii tui; salvo dumtáxat intelléctu quo de Ecclésia hæc prophetía principáliter accípitur.
Et nunc síquidem habitámus in adiutório matris Altíssimi, in protectióne ipsíus commorámur tamquam sub umbra alárum eius, et póstmodum in consórtio glóriæ ipsíus tamquam in sinu ipsíus confovébimur. Tunc erit vox una lætántium et aggratulántium matri: Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, Sancta Dei Génetrix.
Ex Sermone beati Guerríci in Assumptione Beatæ Mariæ