Ave, grátia plena, Dóminus tecum.
Seu quid excelléntius esse possit hac grátia,
quam tu sola divínitus sortíta es?
Aut quid ea iucúndius ac splendídius
excogitári potest?
Omnia distant a miráculo quod in te cérnitur,
ómnia infra grátiam tuam iacent;
secúndas tenent ómnia vel probatíssima,
secúndas tenent ómnia vel probatíssima,
et
claritáte plane inferióre potiúntur.
Dóminus tecum; et quisnam tecum conténdere ausit?
Dóminus tecum; et quisnam tecum conténdere ausit?
et non magis tibi primátum præcellentiámque gaudens tríbuat?
Proptérea, tuas præ creatúris ómnibus
eminéntes prærogatívas íntuens,
summis tibi pláusibus acclámo:
Ave, grátia
plena, Dóminus tecum.
Ex te enim gáudium non modo homínibus impertítum est,
sed supérnis quoque virtútibus tribúitur.
Ex te enim gáudium non modo homínibus impertítum est,
sed supérnis quoque virtútibus tribúitur.
Vere benedícta tu in muliéribus,
quóniam Adam, qui prius iacébat exsecratióne percúlsus,
ut per te
benedicerétur, effecísti.
Vere benedícta tu in muliéribus,
quóniam benedíctio Patris per te affúlsit homínibus,
eósque a vétere maledícto
liberávit.
Vere benedícta tu in muliéribus,
quia per te progenitóres tui salútem
invéniunt;
tu síquidem genitúra es Servatórem
qui
divínam ipsis salútem comparábit.
Vere benedícta tu in muliéribus,
quóniam sine sémine eum protulísti fructum,
qui benedictiónem terrárum orbi elargítur,
ipsúmque a maledictióne spinas germinánte rédimit.
ipsúmque a maledictióne spinas germinánte rédimit.
Vere benedícta tu in muliéribus,
quia, múlier naturáli condicióne cum sis,
Dei tamen Génetrix reípsa fies.
Etenim si qui ex te nascitúrus est, secúndum
veritátem,
Deus est incarnátus,
ipsa iure meritóque díceris Deípara,
quippe quæ
Deum veríssime paris.
Tu enim intra sinus tui claustrum Deum ipsum habes,
in te secúndum carnem immorántem,
et ex te procedéntem véluti sponsum,
et gáudium
ómnibus comparántem,
ac divínum univérsis lumen impertiéntem.
In te enim, o Virgo,
tamquam in puríssimo
nitentíque cælo,
Deus pósuit tabernáculum suum;
Deus pósuit tabernáculum suum;
et procédet ex te tamquam sponsus a thálamo;
ac ímitans cursum gigántis, in vita sua viam curret,
vivéntibus salutárem in cunctis futúram, quæque,
a summis cælis usque ad summos cælos se proténdens,
ómnia divíno calóre atque una simul vivífico splendóre répleat.
Ex Oratiónibus sancti Sophrónii epíscopi,
ad Officium lectionis in Commune Beatae Mariae Virginis