-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

DOMINICA DOLOROSI

Paschæ mystérium est Christus

Multa a prophétis prædícta sunt 
in Paschæ mystérium quod est Christus,
cui glória in sǽcula sæculórum, amen.

Ipse venit e cælis in terram propter patiéntem hóminem;
eúndem índuit per Vírginis ventrem et pródiit ut homo;
suscépit patiéntis hóminis passiónes per corpus passióni obnóxium
et destrúxit carnis passiónes,
spíritu autem qui mori non pótuit occídit homicídam mortem.
 
Ipse enim addúctus est ut agnus et occísus ut ovis,
véluti ab Ægýpto nos a mundi cultu redémit et servávit nos
de servitúte diáboli quasi de manu Pharaónis;
et consignávit ánimas nostras próprio Spíritu,
et membra córporis nostri suo sánguine.
 
Hic est qui confusióne mortem índuit et 
diábolum in planctu constítuit,
sicut Móyses Pharaónem.
Hic est qui iniquitátem percússit et iniustítiam,
sicut Móyses Ægýptum sterilitáte damnávit.
Hic est qui nos erípuit de servitúte ad libertátem,
de ténebris ad lucem, de morte ad vitam, a tyránnide in regnum perpétuum,
et fecit nos sacerdótium novum et pópulum eléctum, ætérnum.
Hic est Pascha salútis nostræ.
Hic est qui in multis multa sustínuit;
hic est qui in Abel occísus est, et in Isaac pédibus colligátus est,
et in Iacob peregrinátus est, et in Ioseph venúmdatus est, 
et in Móyse expósitus,
et in agno iugulátus, et in David persecútus, 
et in prophétis exhonorátus est.
Hic est qui in Vírgine incarnátus, 
super lignum suspénsus, in terra sepúltus est, 
et resúrgens a mórtuis ad cælórum excélsa conscéndit.
 
Hic est agnus sine voce; hic est agnus occísus;
hic est natus ex María pulchra agna;
hic est qui de grege assúmptus et ad mactatiónem tractus
et véspere immolátus et nocte sepúltus est;
qui super lignum non fractus, 
et subter terram non solútus est;
qui resurréxit a mórtuis et de inferióre sepúlcro 
hóminem resuscitávit.
 

Ex Homília Melitónis Sardiáni epíscopi in Pascha,

Officium lectionis in Feria quinta Hebdomadae sanctae