Verbum nostra suscepit ex Maria
Verbum semen Abrahæ apprehéndit, ut ait
Apóstolus,
unde débuit per ómnia frátribus similári,
unde débuit per ómnia frátribus similári,
et
corpus assúmere nobis símile.
Proptérea ígitur adest vere María,
ut ab ea illud assúmat
ut ab ea illud assúmat
et tamquam próprium
pro nobis illud ófferat.
Partum mémorat Scriptúra, et ait: Pannis eum invólvit:
ac beáta prædicabántur úbera quibus ipse lactátus est,
et quasi partu vulvam adaperiénte oblátum est sacrifícium.
Et Gábriel quidem caute ac prudénter annuntiábat illi
dicéndo, non simplíciter quod in te nascétur,
ne extrínsecus corpus
ipsi indúctum putarétur;
sed ex te, ut, quod gignebátur ortum ex illa duxísse crederétur.
sed ex te, ut, quod gignebátur ortum ex illa duxísse crederétur.
Ita autem se res habébat, ut nostra Verbum suscípiens,
offerénsque in sacrifícium, pénitus absúmeret,
ac deínceps suis nos índuens,
Apóstolo hæc dicéndi occasiónem daret:
Opórtet corruptíbile hoc indúere incorruptiónem
et mortále hoc indúere immortalitátem.
Opórtet corruptíbile hoc indúere incorruptiónem
et mortále hoc indúere immortalitátem.
Hæc autem non fictióne facta sunt,
quemádmodum nonnúlli existimárunt, absit!
sed, Salvatóre vere hómine facto,
sed, Salvatóre vere hómine facto,
hinc totíus
hóminis salus consecúta est.
Verum nequáquam fictítia res est salus nostra neque solíus córporis;
sed vere totíus hóminis, ánimæ scílicet et córporis,
Verum nequáquam fictítia res est salus nostra neque solíus córporis;
sed vere totíus hóminis, ánimæ scílicet et córporis,
salus in ipso Verbo facta est.
Humánum ítaque natúra erat, quod ex María pródiit,
secúndum divínas Scriptúras, verúmque erat Dómini corpus:
verum, inquam, fuit, cum idem atque nostrum exstíterit.
Humánum ítaque natúra erat, quod ex María pródiit,
secúndum divínas Scriptúras, verúmque erat Dómini corpus:
verum, inquam, fuit, cum idem atque nostrum exstíterit.
Soror étenim nostra est María,
omnes quippe
ex Adámo orti sumus.
Quod enim a Ioánne dícitur: Verbum caro factum est,
Quod enim a Ioánne dícitur: Verbum caro factum est,
eádem est significatióne,
ut ex símili
loquéndi modo deprehéndere licet:
apud Paulum quippe scriptum est:
apud Paulum quippe scriptum est:
Christus
factus est pro nobis maledíctum.
Nam humáno córpori,
ex Verbi communióne et
coniunctióne,
ingens facta est accéssio:
ingens facta est accéssio:
ex mortáli enim
factum est immortále,
et, cum animále esset, factum est spiritále,
et, cum animále esset, factum est spiritále,
cumque ex terra factum esset, cæléstes portas penetrávit.
Porro Trínitas,
Porro Trínitas,
étiam Verbo ex María corpus
suménte,
Trínitas semper est,
neque accessiónem admíttens, neque diminutiónem;
sed perfécta semper est,
sed perfécta semper est,
et in Trinitáte una
Déitas agnóscitur,
et sic unus Deus Verbi Pater in Ecclésia prædicátur.
Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi, ad Epictetum,
ad Officium lectionis in Sollemnitate Santae Dei Genetricis Mariae
et sic unus Deus Verbi Pater in Ecclésia prædicátur.
Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi, ad Epictetum,
ad Officium lectionis in Sollemnitate Santae Dei Genetricis Mariae