-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Die 12 Septembris
SANCTISSIMI NOMINIS MARIAE
MEMORIA

In omnibus Mariam cogita et invoca!
 
Et nomen, inquit Evangelísta, Vírginis María.

Loquámur pauca et super hoc nómine,
quod interpretátum maris stella dícitur,
et Matri Vírgini valde conveniénter aptátur.

Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia,
sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium,
sic absque sui læsióne Virgo párturit Fílium.
Nec síderi rádius suam mínuit claritátem,
nec Vírgini Fílius suam integritátem.

Ipsa ergo est nóbilis illa stella ex Iacob orta,
cuius rádius univérsum orbem illúminat,
cuius splendor et præfúlget in supérnis et ínferos pénetrat,
terras étiam perlústrans et calefáciens
magis mentes quam córpora
fovet virtútem, excóquit vítia.
Ipsa, inquam, est præclára et exímia stella
super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta,
micans méritis, illústrans exémplis.
 
O quisquis te intélligis in huius sǽculi proflúvio
magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre
quam per terram ambuláre,  
ne avértas óculos a fulgóre huius síderis,
si non vis óbrui procéllis!

Si insúrgant venti tentatiónum,
si incúrras scópulos tribulatiónum,
réspice stellam, voca Maríam.
Si iactáris supérbiæ undis,
si ambitiónis, si detractiónis, si æmulatiónis,
réspice stellam, voca Maríam.
Si iracúndia aut avarítia aut carnis illécebra
navículam concússerit mentis,
réspice ad Maríam.
Si críminum immanitáte turbátus,
consciéntiæ fœditáte confúsus,
iudícii horróre pertérritus,
báratro incípias absorbéri tristítiæ,
desperatiónis abýsso,
cógita Maríam.
In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis  
Maríam cógita, Maríam invóca.
Non recédat ab ore, non recédat a corde et,
ut ímpetres eius oratiónis suffrágium,
non déseras conversatiónis exémplum.
 
Ipsam sequens non dévias,
ipsam rogans non despéras,
ipsam cógitans non erras;
ipsa tenénte non córruis,
ipsa protegénte non métuis,
ipsa duce non fatigáris,
ipsa propítia pérvenis
et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit:
Et nomen Vírginis María.
 
Ex Homíliis in Láudibus Vírginis Matris sancti Bernárdi abbátis