-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Dominica II Paschae
DOMINICA IN OCTAVA PASCHAE

 Panis caelestis et poculum salutis

In ea nocte qua tradebátur Dóminus noster Iesus Christus, sumpto pane et grátiis actis, fregit et dedit suis discípulis dicens: Accípite, manducáte; hoc est corpus meum. Et, sumpto cálice ac grátiis actis, dixit: Accípite, bíbite; hic est sanguis meus. Cum ígitur ipse pronuntiáverit et díxerit de pane: Hoc meum est corpus, quis audébit deínceps ambígere? Et cum ipse asseveráverit et díxerit: Hic meus est sanguis, quis umquam dubitáverit, aiens non esse eius sánguinem?

    Quare cum omni persuasióne tamquam corpus et sánguinem Christi illa sumámus. Nam in figúra panis datur tibi corpus, et in figúra vini datur tibi sanguis; ut, cum súmpseris corpus et sánguinem Christi, concorpóreus et consanguíneus ipsi efficiáris. Sic enim et christíferi effícimur, distribúto in membra nostra córpore eius et sánguine. Sic iuxta beátum Petrum divínæ fimus consórtes natúræ.

    Olim Christus cum Iudǽis dísserens aiébat: Nisi manducavéritis meam carnem et bibéritis meum sánguinem, non habébitis vitam in vobis ipsis. Cum autem illi ea quæ dicebántur non spiritáliter cepíssent, offénsi abiérunt retro, existimántes quod eos ad manducándas carnes hortarétur.

    Erant et in antíquo fœ́dere panes propositiónis; verum illi cum ad vetus testaméntum attinérent, finem accepérunt. In novo vero testaménto, panis est cæléstis et póculum salutáre, ánimam et corpus sanctificántia. Quemádmodum enim panis córpori convéniens est, ita et Verbum ánimæ consentáneum.

    Quámobrem ne tamquam nudis et commúnibus eleméntis pani et vino eucharísticis atténde: sunt enim corpus et sanguis Christi, secúndum Dómini asseveratiónem; nam etiámsi illud tibi súggerat sensus, fides tamen te certum et firmum effíciat.

    Istæc edóctus et certíssima imbútus fide quod qui vidétur panis, panis non est, tamétsi gustu sensíbilis sit, sed corpus Christi; et quod vidétur vinum, vinum non est, etiámsi ita gústui videátur, sed sanguis Christi; quodque ea de re antíquitus in psalmis aiébat David: Et panis cor hóminis confírmat, ut exhílaret fáciem in óleo: confírma cor tuum, panem illum tamquam spiritálem sumens, et ánimæ tuæ fáciem exhílara.

    Quam útinam fáciem retéctam habens in pura consciéntia, glóriam Dómini velut in spéculo contémplans, eas ex glória in glóriam, in Christo Iesu Dómino nostro, cui honor et potéstas et glória in sǽcula sæculórum. Amen.

Ex Catechesibus Cyrille Hierosolymitani
Officium lectionis, Sabbato infra octavam Paschae