-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA IV GAUDIOSI

Atténdite, óbsecro vos, quod ait Dóminus Christus,
exténdens manum super discípulos suos:
Hæc est mater mea et fratres mei; 
et qui fécerit voluntátem Patris mei,qui me misit, 
ipse mihi et frater et soror et mater est.

Numquid non fecit voluntátem Patris Virgo María,
quæ fide crédidit, fide concépit, 
elécta est de qua nobis salus inter hómines nascerétur, 
creáta est a Christo ántequam in illa Christus crearétur?
Fecit, fecit plane voluntátem Patris Sancta María,
et ídeo plus est Maríæ discípulam fuísse Christi, 
quam matrem fuísse Christi; 
plus est felícius discípulam fuísse Christi 
quam matrem fuísse Christi.
Ideo María Beáta erat, 
quia et ántequam páreret magístrum, in útero portávit.
 
Vide si non est quod dico. 
Transeúnte Dómino
cum turbis sequéntibus et mirácula faciénte divína, 
ait quædam múlier: 
Felix venter, qui te portávit. Beátus venter, qui te portávit.
Et Dóminus, ut non felícitas in carne quærerétur, quid respóndit?
Immo beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt.

Inde ergo et María Beáta, 
quia audívit verbum Dei et custodívit;
plus mente custodívit veritátem quam útero carnem.
Véritas Christus, caro Christus:
véritas Christus in mente Maríæ, 
caro Christus in ventre Maríæ;
plus est quod est in mente, quam quod portátur in ventre.
 
Sancta María, Beáta María, 
sed mélior est Ecclésia quam Virgo María. 
Quare? 
Quia María pórtio est Ecclésiæ, 
sanctum membrum, excéllens membrum, superéminens membrum, 
sed tamen totíus córporis membrum.
Si totíus córporis, plus est profécto corpus quam membrum.
Caput Dóminus et totus Christus caput et corpus. 
Quid dicam?
Divínum caput habémus, 
Deum caput habémus.

Ergo, caríssimi, vos atténdite:
et vos membra Christi estis et vos corpus Christi estis.
Atténdite quómodo sitis, quod ait: 
Ecce mater mea et fratres mei.
Quómodo éritis mater Christi? 
Et quicúmque audit, 
et quicúmque facit voluntátem Patris mei qui in cælis est, 
ipse meus frater et soror et mater est.
Puta, fratres intéllego, soróres intéllego: 
una est enim heréditas et ídeo Christi misericórdia, 
qui cum esset únicus, nóluit esse solus,
vóluit nos esse Patri herédes, sibi coherédes.
 
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi,
ad Officium lectionis, In praesentatione Beatae Mariae Virginis memoria.