-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

ORDINARIA FLORILEGII




Ad crucem
Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis,
deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter pares:

 

Vs.  Domine, labia mea aperies, *  
et os meum annuntiabit laudem tuam. 
Rs.  Deus, in adiutorium meum intende; *  
Domine, ad adiuvandum me festina.
 
Vs.  Gloria Patri, et Filio, *
et Spiritui Sancto.
Rs.  Sicut erat in principio, et nunc, et semper, *
et in saecula saeculorum.  Amen.

Vs.  Benedic, anima mea, Domino, *  
et omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius. 
Rs.  Benedic anima mea Domino *  
et noli oblivisci omnes retributiones eius.

Ad primum granum maius dicit oratio dominica:

Vs.  Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,

Rs.  Adveniat regum tuum, fiat voluntas tua, 

sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra 
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, 
sed libera nos a malo.   
Amen.

Ad tres grana minora dicitur Angelus:

Vs.  Angelus Domini nuntiavit Mariae, 

et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum.
 
Rs.  Benedicta tu in mulieribus
et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc and et in hora mortis nostrae.  Amen.

Vs.  Ecce ancilla Domini:

  fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. 
Rs.  Benedicta tu in mulieribus …

Vs.  Et verbum caro factum est, 

et habitavit in nobis.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. 
Rs.  Benedicta tu in mulieribus …

 Vs.  Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper,

et in sacula saeculorum. Amen.

 

Qui praest paris inter pares recitat orationem: 

 

Gratiam tuam quaesumus, Domine, 

cordibus nostris infunde,

ut qui, angelo nuntiante, 

Christi Filii tui incarnationem cognovimus,

per passionem eius et crucem

ad resurrectionis gloriam perducamur.

Per eundem Christum Dominum nosrtrum

 

Rs.  Amen



POST RECITATIONEM DECADUM 

 

Intercessiones pro Ecclesia

 

Vs.  Kyrie eleison.  *  Rs. Kyrie eleison.

Vs.  Christe eleison.  Rs. Christe eleison.

Vs.  Kyrie eleison.   Rs. Kyrie eleison.

Vs.  Christe, audi nos.   Rs. Christe, exaudi nos.

Vs.  Pater de caelis Deus.   Rs. Miserere nobis.

Vs.  Fili redemptor mundi Deus.  *  Rs. Misererere nobis.

Vs.  Spiritus sancte Deus.   Rs. Misererer nobis.

Vs.  Sancta Trinitas unus Deus.   Rs. Miserere nobis.

 
Vs.  Eccelsiam tuam custodi, Domine.   
Rs. Domine, Papam nostrum custodi.
 

Vs.  Ecclesiam tuam salva, Domine.   

Rs. Domine, Papam nostrum salva.
 
Vs.  Ecclesiam  tuam subleva, Domine.
Rs.  Domine, Papam nostrum subleva.
 

Vs.   Pastores Ecclesiae atque vindemiatores * 

da semper iuvenescere, Domine. 

Rs.  Domine, populum tuum * da semper iuvenescere.

 

Vs.  Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata * 

da semper iuvenescere, Domine. 

Rs.  Domine, populum tuum * da semper iuvenescere.

 

Vs.  Vita fidelium in familia atque in mundo * 

da semper iuvenescere, Domine. 

Rs.  Domine, populum tuum * da semper iuvenescere.

 

Vs.  Domine, in gremium Ecclesiae * 

omnes mundi congrega populos.  

Rs.  Et intentiones Papae pro mundo * intende.

 

Vs.  Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae,*   

ora pro ea:   
Rs.  ut digna efficiatur * promissionibus Christi. 

 

Anitphona de Tempore 

ad Beatam Virginem Mariam

(Vide infra)

Per annum:   Salve Regina

Natalis:   Ave stella maris

Quadragesimalis:   O piissima

 Paschalis:   Regina caeli


                                                             

Vs.  Ora pro nobis, * Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur * promissionibus Christi.

 

Oratio conclusiva de tempore dicitur ab pari qui praeest.   

Rs.  Amen

 

Vs.  Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum.  Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

 

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata 


Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.  
 Amen.
 
 
 
ANTIPHONAE MARIALES
 

Tempora Adventus atque Nativitatis 

 

Ave, maris stella,

Dei mater alma,

atque semper virgo,
felix cœli porta.

 

Sumens illud Ave

Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.

 

Solve vincla reis,

profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

 

Monstra te esse matrem,

sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

 

Virgo singularis,

inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.

 

Vitam præsta puram,

iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.

 

Sit laus Deo Patri,

summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.
Amen

 


Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine Sancte Pater,

qui in corde Mariae immaculatae

dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti:

concede nobis propitius ut,

omnia verba quae convservabat in corde suo conferentes,

dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur.

Per eumdem Christum Dominum nostrum. 

Rs. Amen

 

Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

 

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. 
Amen.

 

Tempus per annum

 

Salve Regina,

Mater misericordiae,

vita, dulcedo, et spes nostra, salve!

Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,

gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia ergo, Advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Iesum,

benedictum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

 

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

cuius unigenitus Filius

per vitam, mortem, et resurrectionem suam

nobis salutis aeternae praemia comparavit:

concede quaesumus ut,

haec mysteria in corde nostro conferentes quae

Mater eius conservabat in corde suo,

cum ea et imitemur quod continent et quod promittunt assequamur.

Per eumdem Dominum nostrum.

Rs.  Amen

 

Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

 

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,  
 Amen. 
 
 
 

Tempus Quadragesimae

 

Memorare, O piissima Virgo Maria,

non esse auditum a saeculo,

quemquam ad tua currentem praesidia,

tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,

esse derelictum.  Ego tali animatus confidentia,

ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;

ad te venio, coram te gemens peccator assisto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;

sed audi propitia et exaudi,

O piissima Virgo et Mater.

Amen.

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.

 

Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato
compatientem Matrem eius astare voluisti
perforato corde fluente pretio redemptionis nostrae:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore
consortibus Christi passionis effectis,
eiusdem resurrectionis participantes esse mereamur,
cum venerit in tua gloria iterum glorificari.

Per eundem Christum Dominum nostrum,

Rs.  Amen

 

Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

 

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.  

 Amen.



Tempus Paschale


Vs.  Haec dies quam fecit Dominus, alleluia, alleluia
Rs.  Exsultemus et laetemur in ea, alleluia, alleluia

Vs. Regina caeli, laetare, alleluia.

Rs. Quia quem meruisti portare, alleluia

Vs.  Resurrexit, sicut dixit, alleluia 

Rs.   Ora pro nobis Deum, alleluia 

 

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi. 


Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest:


Domine sancte Pater,

qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,

cor Matris eius dolore olim pertransitum

laetitia laetificas inenarrabili et glorificata:

infunde, quaesumus, et cordibus nostris

istum gaudium Domini nostri quod

Mater eius conservat in corde suo perpetue.

Per eundem Christum Dominum nostrum.

Rs. Amen.

 

Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum.  Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

 

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.   
Amen.