-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Ex sermonibus S. Laurentii Iustiniani in festo Purificationis

O Philothea, ipsam imitare!

Conferente secum Maria
de omnibus quae legendo, audiendo, videndo, cognoverat, 
 o quantum crescebat in fide, augebatur meritis, 
sapientia illustrabatur 
 magis magisque caritatis cremabuatur incendio! 
 Ex redivia siquidem sacramentorum caelestium 
reseratione promota, 
complebatur laetitia, Spiritu fecundabatur nimium, 
dirigebatur in Deum, 
et humilis custodiebatur in se. 
Tales prorsus divinae gratiae sunt profectus 
 ut de imis elevent ad summa, 
et de claritate in claritatem transforment. 

 Beata plane mens Vrginis, 
 quae per inhabitantem Spiritum ac magisterium, 
Verbi Dei semper in omnibus parebat imperio. 
 Non sensu proprio, non suo ducebatur arbitrio; 
 sed quod intus sapientia innuebat ad fidem, 
 foris hoc corporis ministerio peragebat. 

 Decebat utique divinam Sapientiam, 
 quae sibi ad habitandum domum aedificabat Ecclesiae, 
 ut de legis custodia, de purificatione mentis, 
 de humilitatis norma, et de spirtali oblatione, 
Mariae sanctissimae medio uteretur. 

 Ipsam tu, o fidelis anima, imitare. 

 Ut enim spiritaliter purificeris 
et a delictorum valeas emundari contagiis, 
 in templum cordis tui ingredere. 
 Ibi affectum in cuntis quae agimus 
Deus potius attendit quam opus. 
Quamobrem, sive per contemplationis studium 
mente excedimus Deo atque vacamus, 
seu per virtutum incrementa et commendabilium negotiorum opera 
promximis nostris sobrii esse satagimus, 
id taliter perficiamus, 
 ut tantum Christi caritas urgeat nos. 

 Haec plane est spiritalis purificationis accepta oblatio, 
 quae non in manufacto, sed in cordis persolvitur templo, 
in quod Dominus Christus gratanter ingreditur. 


Ex sermonibus sancti Laurentii Iustiniani in Festo Purificationis, 
ad Officium lectionis, in Liturgia Horarum,
Sabbato Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis.