Loco Evæ est María
Vidísti mirándam victóriam? vidísti crucis præclára facínora? Dicam tibi quiddam adhuc mirabílius? disce modum victóriæ, et tunc magis obstupésces. Per quæ enim diábolus vícerat, per éadem Christus eúndem devícit, et accéptis quibus usus fúerat armis, eum debellávit; et quómodo, audi.
Virgo, lignum et mors cladis nostræ fuérunt sýmbola. Virgo erat Eva: necdum enim virum cognóverat; lignum erat arbor, mors mulcta Adámi. At ecce íterum Virgo et lignum et mors, illa cladis sýmbola, ipsíus victóriæ sýmbola facta sunt. Nam loco Evæ est María; loco ligni sciéntiæ boni et mali, lignum crucis; loco mortis Adámi, mors Christi.
Vides eum, per quæ vicit, per éadem et victum esse? Circa árborem prostrávit diábolus Adámum, circa árborem debellávit Christus diábolum. Et illud quidem lignum mittébat ad ínferos; at hoc étiam illos, qui iam eo descénderant, revocábat. Iterum lignórum álterum hóminem iam captum nudúmque occultávit; at hoc victórem nudum in alto ómnibus osténdit. Et illa quidem mors eos, qui post ipsam nati sunt, condemnávit; at ista mors étiam illos qui nati fúerant ante ipsam, resuscitávit. Quis loquétur poténtias Dómini? A morte immortáles facti sumus: hæc sunt crucis præclára facínora.
Intellexísti victóriam? intellexísti modum victóriæ? disce nunc, quómodo et sine labóre et sudóre nostro victória hæc fúerit parta. Nos arma non cruentávimus, non stétimus in ácie, non accépimus vúlnera neque vídimus bellum, et tamen victóriam obtinúimus; certámen Dómini fuit, coróna nostra. Cum ergo et nostra sit victória, mílites imitémur, lætísque vócibus victóriæ laudes et cármina hódie decantémus; dicámus, Dóminum laudántes: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? ubi stímulus tuus, inférne?
Hæc ómnia præcláre facta crux nobis péperit: crux tropǽum contra dǽmones eréctum, gládius contra peccátum, gládius quo serpéntem confódit Christus; crux Patris volúntas, Unigéniti glória, Spíritus exsultátio, angelórum decus, Ecclésiæ secúritas, gloriátio Pauli, sanctórum murus, totíus orbis lumen.