-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Die L Temporis Paschalis
DOMINICA PENTECOSTES
SOLLEMNITAS

Quo enim Spíritu de útero Vírginis natus est hóminis Fílius,
eo renáscimur de fonte baptísmatis fílii Dei.

 
Sícuti uníus hóminis caput et corpus, ipse unus homo,
sic Fílius ille Vírginis et elécta eius membra
ipse unus homo et unus hóminis Fílius.
Totus, inquit Scriptúra, et ínteger Christus caput et corpus;
síquidem ómnia simul membra unum corpus,
quod cum suo cápite unus hóminis Fílius,
qui cum Dei Fílio unus Dei Fílius,
qui et ipse cum Deo unus Deus.
Ergo et totum corpus cum cápite
hóminis Fílius et Dei Fílius, et Deus.
Unde est et illud: 
Volo, Pater, ut, sicut ego et tu unum sumus,
ita et isti unum sint nobíscum.
Itaque secúndum hunc in Scriptúris sensum célebrem,
nec sine cápite corpus, nec sine córpore caput;
nec sine Deo caput et corpus, totus Christus.
 
Itaque et ómnia cum Deo unus Deus;
sed Fílius Dei cum Deo naturáliter,
et cum ipso Fílius hóminis personáliter,
cum quo suum corpus sacramentáliter.
Fidélia ígitur et rationabília Christi membra
dícere se veráciter possunt hoc,
quod est ipse, étiam Dei Fílium, ac Deum.
 
Sed quod ipse natúra, hoc ipsa consórtio;
quod ipse plenitúdine, hoc ipsa participatióne;
dénique quod Dei Fílius generatióne, hoc eius membra adoptióne,
sicut scriptum est:
Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum,
in quo clamámus: Abba, Pater.
Iuxta quem Spíritum 
dedit eis potestátem fílios Dei fíeri,
ut seléctim doceántur ab eo, 
qui primogénitus est in multis frátribus
dícere Pater noster, qui es in cælis.
Et álibi: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum.
 
Quo enim Spíritu de útero Vírginis
natus est hóminis Fílius caput nostrum,
eo renáscimur de fonte baptísmatis fílii Dei corpus suum.
Et sicut ille absque omni peccáto,
sic et nos in remissiónem ómnium peccatórum.
Sicut enim totíus córporis ómnia peccáta
super lignum in córpore carnis portávit,
sic spiritáli córpori, ut nullum ei peccátum imputétur,
per regeneratiónis grátiam donávit,
sicut scriptum est:
Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum
Beátus iste vir Christus procul dúbio est, qui,
secúndum quod caput Christi Deus est, peccáta remíttit;
cui, secúndum quod caput córporis homo unus est, nihil remíttitur; 
secúndum vero quod cápitis corpus plures, nihil imputátur.
 
Iustus in seípso, et iustíficans seípsum ipse.
Solus Salvátor, solus salvátus;
qui in córpore suo super lignum pértulit,
quod de córpore suo per aquam ábstulit.
Iterum per lignum et aquam salvans,
Agnus Dei, qui tollit, quæ pértulit, peccáta mundi,
sacérdos et sacrifícium et Deus,
qui, se sibi ófferens, se per se sibi,
sicut Patri et Spirítui Sancto,
reconciliávit.
 
Ex Sermónibus beáti Isaac abbátis monastérii de Stella
Feria sexta Hebdomadae V temporis paschalis