-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA IV DOLOROSI


Audisti, Virgo,
quia concipies et paries filium: 
audisti quod non per hominem, sed per Spiritum Sanctum.
Exspectat Angelus responsum:
tempus est enim ut revertatur ad Deum qui misit illum.
Exspectamus et nos, O Domina, verbum miserationis,
quos miserabiliter premit sententia damnationis.
 
Et ecce offertur tibi pretium salutis nostrae:
statim liberabimur, si consentis.
In sempiterno Dei Verbo factus sumus omnes 
et ecce morimur:
in tuo brevi responso sumus reficiendi, 
ut ad vitam revocemur.
 
Hoc supplicat a te, o pia Virgo,
flebilis Adam cum misera sobole sua exsul de paradiso,
hoc Abraham, hoc David.  
Hoc ceteri flagitant sancti patres, patres scilicet tui,
qui et ipsi habitant in regione umbra mortis.
Hoc totus mundus tuis genibus provolutus exspectat.
 
Nec immerito, quando ex ore tuo 
pendent consolatio miserorum, 
redemptio captivorum, 
liberatio damnatorum,
salus denique universorum filiorum Adam, 
totius generis tui.
 
Da, Virgo, responsum festinanter.
Responde citius Angelo, immo per Angelum Domino.
Responde verbum, et suscipe Verbum;
profer tuum, et concipe  divinum:
emitte transitorium, et amplectere sempiternum.
 
Quid tardas?  quid trepidas?
Crede, confitere, et suscipe.
Sumat humilitas audaciam, verecundia fiduciam.
Nullatenus convenit nunc 
ut virginalis simplicitas  obliviscatur prudentiam.
In hac sola re ne timeas, prudents Virgo, praesumptionem:
quia, etsi grata in silentio verecundia,
magis tamen nunc in verbo pietatis necessaria.
 
Aperi, Virgo beata, cor fidei, 
labia confessioni, 
viscera Creatori.
Ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium.
O si te morante pertransierit,
et rursus incipias dolens quaerere quem diligit anima tua!
Surge, curre, aperi.
Surge per fidem, curre per devotionem, aperi per confessionem.
Ecce, inquit, ancilla Domini, 
fiat mihi secundum verbum tuum.
 
Ex Homiliis sancti Bernardi abbatis In Laudibus Virginis Mariae,
ad Officium lectionis die 20 Decembris.