-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Feria II post Pentecostem
MARIAE MATER ECCLESIAE
MEMORIA

 Maria typum Ecclesiæ præbet

 Beáta Virgo divínæ maternitátis dono et múnere,
quo cum Fílio redemptóre unítur,
suísque singuláribus grátiis et munéribus,
étiam cum Ecclésia íntime coniúngitur;
Deípara est Ecclésiæ typus,
ut iam docébat sanctus Ambrósius,
in órdine scílicet fídei, caritátis et perféctæ cum Christo uniónis.
 
In mystério enim Ecclésiæ,
quæ et ipsa iure mater vocátur et virgo,
Beáta Virgo María præcéssit,
eminénter et singuláriter tum vírginis tum matris exémplar præbens. Credens enim et obœ́diens,
ipsum Fílium Patris in terris génuit,
et quidem viri néscia, Spíritu Sancto obumbráta,
tamquam nova Eva, non serpénti antíquo,
sed Dei núntio præstans fidem, nullo dúbio adulterátam.
Fílium autem péperit,
quem Deus pósuit primogénitum in multis frátribus,
fidélibus nempe, ad quos gignéndos et educándos
matérno amóre cooperátur.
 
Iamvéro Ecclésia,
eius arcánam sanctitátem contémplans et caritátem ímitans, 
voluntatémque Patris fidéliter adímplens,
per verbum Dei fidéliter suscéptum et ipsa fit mater;
prædicatióne enim ac baptísmo fílios,
de Spíritu Sancto concéptos et ex Deo natos,
ad vitam novam et immortálem génerat.
Et ipsa est virgo,
quæ fidem Sponso datam íntegre et pure custódit,
et ímitans Dómini sui matrem,
virtúte Spíritus Sancti, virgináliter servat íntegram fidem,
sólidam spem, sincéram caritátem.
 
Dum autem Ecclésia in Beatíssima Vírgine
ad perfectiónem iam pertíngit,
qua sine mácula et ruga exsístit,
christifidéles adhuc nitúntur, u
t devincéntes peccátum in sanctitáte crescant;
ideóque óculos suos ad Maríam attóllunt,
quæ toti electórum communitáti tamquam exémplar virtútum præfúlget. Ecclésia de ea pie recógitans
eámque in lúmine Verbi hóminis facti contémplans,
in summum incarnatiónis mystérium venerabúnda penítius intrat, Sponsóque suo magis magísque conformátur.
 
María enim, quæ, in históriam salútis íntime ingréssa,
máxima fídei plácita in se quodámmodo unit et revérberat,
dum prædicátur et cólitur,
ad Fílium suum eiúsque sacrifícium atque ad amórem Patris
credéntes ádvocat.
Ecclésia vero, glóriam Christi prósequens,
præcélso suo typo simílior effícitur,
contínuo progrédiens in fide, spe et caritáte,
ac divínam voluntátem in ómnibus quærens et óbsequens.
Unde étiam in ópere suo apostólico Ecclésia ad eam mérito réspicit,
quæ génuit Christum,
ídeo de Spíritu Sancto concéptum et de Vírgine natum,
ut per Ecclésiam in córdibus quoque fidélium nascátur et crescat.
Quæ Virgo in sua vita exémplum éxstitit matérni illíus afféctus,
quo cuncti, in missióne apostólica Ecclésiæ cooperántes,
ad regenerándos hómines animéntur opórtet.
 
Ex Constitutióne dogmática "Lumen géntium" Concílii Vaticáni II,
Officium lectionis, Memoria sanctae Mariae in sabbato