Beáta
Virgo, ab ætérno una cum divíni Verbi incarnatióne tamquam Mater Dei
prædestináta, divínæ Providéntiæ consílio, his in terris éxstitit alma divíni
Redemptóris Mater, singuláriter præ áliis generósa sócia, et húmilis ancílla
Dómini. Christum concípiens, génerans, alens, in templo Patri sistens, Filióque
suo in cruce moriénti compátiens, óperi Salvatóris singulári prorsus modo
cooperáta est, obœdiéntia, fide, spe et flagránte caritáte, ad vitam animárum
supernaturálem restaurándam. Quam ob causam mater nobis in órdine grátiæ
exsístit.
Hæc autem in grátiæ œconomía matérnitas Maríæ
indesinénter perdúrat, inde a consénsu, quem in annuntiatióne fidéliter
prǽbuit, quemque sub cruce incunctánter sustínuit, usque ad perpétuam ómnium
electórum consummatiónem. In cælis enim assúmpta salutíferum hoc munus non
depósuit, sed multíplici intercessióne sua pergit in ætérnæ salútis donis nobis
conciliándis.
Matérna sua caritáte de frátribus Fílii sui
adhuc peregrinántibus necnon in perículis et angústiis versántibus curat, donec
ad felícem pátriam perducántur.
Proptérea Beáta Virgo in Ecclésia títulis
Advocátæ, Auxiliatrícis, Adiutrícis, Mediatrícis invocátur. Quod tamen ita
intellégitur, ut dignitáti et efficacitáti Christi uníus Mediatóris nihil
déroget, nihil superáddat.
Nulla
enim creatúra cum Verbo incarnáto ac Redemptóre connumerári umquam potest; sed
sicut sacerdótium Christi váriis modis tum a minístris tum a fidéli pópulo
participátur, et sicut una bónitas Dei in creatúris modis divérsis reáliter
diffúnditur, ita étiam única mediátio Redemptóris non exclúdit, sed súscitat
váriam apud creatúras participátam ex único fonte cooperatiónem.
Tale
autem munus subordinátum Maríæ Ecclésia profitéri non dúbitat, iúgiter
experítur et fidélium cordi comméndat, ut, hoc matérno fulti præsídio,
Mediatóri ac Salvatóri intímius adhǽreant.
Ex Constitutióne dogmática "Lumen
géntium" Concílii Vaticáni II de Ecclésia,
in Officium lectionis in Memoriam santae Mariae
in sabbato