Agit
participátio córporis et sánguinis Christi
ut in id quod súmimus transeámus.
Non est dúbium, dilectíssimi,
natúram humánam in tantam conexiónem
ut in id quod súmimus transeámus.
Non est dúbium, dilectíssimi,
natúram humánam in tantam conexiónem
a Fílio Dei esse suscéptam,
ut non solum in
illo hómine qui est primogénitus totíus creatúræ,
sed étiam in ómnibus sanctis suis unus idémque sit Christus;
et sicut a membris caput, ita a cápite membra
sed étiam in ómnibus sanctis suis unus idémque sit Christus;
et sicut a membris caput, ita a cápite membra
dívidi non possint.
Quamvis enim non istíus vitæ sit, sed ætérnæ,
ut sit Deus ómnia in ómnibus;
tamen étiam modo templi sui, quod est Ecclésia,
indivísus habitátor est,
secúndum
quod ipse promísit, dicens:
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus
usque ad consummatiónem sǽculi.
Omnia ígitur quæ Dei Fílius
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus
usque ad consummatiónem sǽculi.
Omnia ígitur quæ Dei Fílius
ad reconciliatiónem mundi et
fecit et dócuit,
non in história tantum præteritórum nóvimus,
sed étiam in præséntium óperum virtúte sentímus.
Ipse est, qui, de Spíritu Sancto ex Matre éditus Vírgine,
incontaminátam Ecclésiam suam eádem inspiratióne fecúndat,
ut per baptísmatis partum

innumerábilis filiórum Dei multitúdo gignátur,
de quibus
dícitur:
Qui
non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis,
neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.
Ipse est in quo semen Abrahæ totíus mundi adoptióne benedícitur;
et fit patriárcha géntium pater,
neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.
Ipse est in quo semen Abrahæ totíus mundi adoptióne benedícitur;
et fit patriárcha géntium pater,
dum promissiónis fílii fide, non
carne, nascúntur.
Ipse est qui,
Ipse est qui,
nullíus gentis exceptiónem fáciens,
de omni natióne quæ sub cælo est
unum sanctárum óvium éfficit gregem,
et cotídie implet quod promíserat, dicens:
Hábeo et álias oves, quæ non sunt ex hoc ovíli,
et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient,
et erit unus grex et unus pastor.
Quamvis enim beáto Petro principáliter dicat, Pasce oves meas,
ab uno tamen Dómino ipsa ómnium régitur cura pastórum,
et veniéntes ad petram tam lætis tamque irríguis páscuis alit,
ut innúmeræ oves, dilectiónis pinguédine roborátæ,
sicut bonus pastor dignátus est pro óvibus suis

ánimam suam pónere,
ita et ipsæ non dúbitent pro nómine pastóris occúmbere.
Ipse est, cui non solum gloriósa mártyrum fortitúdo,
sed étiam ómnium renascéntium fides
ita et ipsæ non dúbitent pro nómine pastóris occúmbere.
Ipse est, cui non solum gloriósa mártyrum fortitúdo,
sed étiam ómnium renascéntium fides
in ipsa regeneratióne compátitur.
Hoc est quo Pascha Dómini
in ázymis sinceritátis et veritátis legítime celebrátur;
dum, ferménto véteris malítiæ abiécto,
nova creatúra de ipso Dómino inebriátur et páscitur.
Non enim áliud agit participátio córporis et sánguinis Christi,
quam ut in id quod súmimus transeámus;
et in quo commórtui et consepúlti et conresuscitáti sumus,
ipsum per ómnia et spíritu et carne gestémus.
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Feria quarta Hebdomadae II temporis paschalis