-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Die 16 iulii
VIRGINIS DE MONTE CARMELO
MEMORIA

Contemplationis exemplar Maria

Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol (Mt 17, 2). Evangelica Transfigurationis Christi scaena in monte, ubi tres videlicet apostoli Petrus, Iacobus et Ioannes Redemptoris pulchritudine quasi rapti videntur, tamquam contemplationis christianae imago accipi potest. Etenim in Christi vultum oculos figere, ipsius mysterium in communi et acerbo humanitatis eius itinere agnoscere, ita ut divinus splendor in perpetuum ostentatus apud Resuscitatum ad dexteram Patris sedentem comprehendatur, munus cuiusvis Christi discipuli est; nostrum propterea etiam officium. Hanc namque contemplantes faciem aperimus nos ipsos ad vitae trinitariae suscipiendum mysterium, ut nova semper ratione Patris amorem experiamur Spiritusque Sancti laetitia efferamur. Ita etiam nobis sancti Pauli affirmatio impletur: Gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu (2 Cor 3, 18).

Reperit in Maria Christi contemplatio specimen insuperabile suum. Filii enim facies peculiari omnino ad eam pertinet titulo. In utero enim ipsius conformatus erat humanamque ab illa recepit similitudinem quae spiritalem etiam multo maiorem coniunctionem elicit. Nemo tanto impendio umquam se quanto Maria Christi vultui contemplando dedidit. Cordis enim eius aspectus quadamtenus in ipsum iam ab Annuntiatione collineatur, cum Spiritu operante Sancto eum concepit; sequentibus vero mensibus incipit eius persentire praesentiam illiusque pariter iam tractus oris praesentire. Cum denique tandem apud Bethlehem in lucem eum prodidit, carnei etiam oculi eius in Filii faciem tenere conversi sunt dum pannis eum involvit et reclinat eum in praesepio (cfr Lc 2, 7).

Quo ex tempore conspectus eius semper adoranti quodam stupore repletus ab eo amplius numquam divelletur. Nonnumquam erit intuitus interrogationis, quemadmodum in eventu Filii in templo amissi: Fili, quid fecisti nobis sic? (Lc 2, 48); semper tamen erit penetrans intuitus, qui in intimis Iesu sensibus legere valet, quin immo et absconditos percipere affectus et voluntatem etiam divinare, perinde ac in nuptiis Canae (cfr Io 2, 5); alias erit intuitus perdolens, potissimum sub cruce, ubi erit iterum quodammodo aspectus “parturientis”, quoniam non solum particeps erit Maria passionis mortisque Unigeniti, verum novum quoque excipiet filium sibi in discipulo praedilecto traditum (cfr Io 19, 26‑27); in Paschatis deinde aurora intuitus radiatus propter Resurrectionis gaudium erit ac denique per Spiritus effusionem die Pentecostes erit ardens prospectus (cfr Act 1, 14).

Oculis in Christo defixis vivit iam Maria magnique facit quodque eius verbum: Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo (Lc 2, 19; cfr 2, 51). De Iesu memoriae ipsius insculptae in animo Mariam comitatae sunt omni in vitae eventu eamque siverunt cogitationibus varia tempora percurrere suae iuxta Filium vitae. Illae namque recordationes aliquo modo “Rosarium” confecerunt quod perpetuo suae terrestris vitae diebus Ipsamet persolvit.

Nunc similiter inter laetificos Hierosolymorum caelestium cantus gratiae ipsius laudisque causae nihil mutatae persistunt. Maternam enim eius sollicitudinem excitant erga peregrinantem Ecclesiam in qua suae uti evangelizatricis “nuntiationis” iter producit. Filii enim sui “mysteria” sine intermissione credentibus exhibere pergit Maria, optans nempe ut ea contemplentur unde omnis eorum salvifica virtus erumpere possit. Recitans ideo Rosarium concordat christiana communitas cum recordatione Mariae atque intuitione.

Ioannis Pauli Epistula Apostolica Rosarium Virginis Mariae

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Octobris, anno bismillesimo altero