Nil ergo méritis suis tríbuit,
quæ totam suam magnitúdinem ad sui Domini donum refert
Magníficat ánima mea
Dóminum,
et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
Quibus profécto verbis primo
dona sibi speciáliter
concéssa confitétur,
deínde generália Dei
benefícia,
quibus géneri humáno in ætérnum consúlere non desístit,
enúmerat.
Eius autem ánima Dóminum magníficat,
qui omnes interióris hóminis sui afféctus
divínis láudibus
ac servítiis máncipat,
qui observántia præceptórum Dei
qui observántia præceptórum Dei
semper eius poténtiam maiestátis se cogitáre demónstrat.
Eius spíritus in Deo salutári suo exsúltat,
quem nihil in terrénis libet,
nulla caducárum rerum affluéntia emóllit,
nulla caducárum rerum affluéntia emóllit,
nulla advérsitas frangit
sed sola ipsíus, a quo salus sperátur ætérna,
sed sola ipsíus, a quo salus sperátur ætérna,
sui conditóris memória deléctat.
Quæ cum ómnibus perféctis verba recte convéniant,
máxime tamen ea Beátam Dei Genetrícem proférre decébat,
quæ, mériti privilégio singuláris,
spiritáli ipsíus dilectióne flagrábat,
cuius corporáli conceptióne gaudébat.
cuius corporáli conceptióne gaudébat.
Quæ iure in Iesu, id est in salutári suo,
speciáli præ céteris sanctis gáudio pótuit exsultáre,
quia,
quem perpétuum salútis auctórem nóverat,
hunc ipsum temporáli ortu de carne sua nascitúrum esse sciébat,
hunc ipsum temporáli ortu de carne sua nascitúrum esse sciébat,
quátenus, in una eadémque persóna,
veráciter suus et fílius esset et Dóminus.
Quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius.
Nil
ergo méritis suis tríbuit,
quæ totam suam magnitúdinem ad illíus donum refert,
qui, essentiáliter potens et magnus exsístens,
fidéles suos de parvis atque infírmis
qui, essentiáliter potens et magnus exsístens,
fidéles suos de parvis atque infírmis
fortes fácere consuévit et magnos.
Bene autem áddidit,
Et
sanctum nomen eius,
ut admonéret audiéntes,
immo omnes, ad quos eius verba pervenírent,
instrúeret ad fidem et invocatiónem eius nóminis advoláre,
immo omnes, ad quos eius verba pervenírent,
instrúeret ad fidem et invocatiónem eius nóminis advoláre,
quátenus et ipsi sanctitátis
ætérnæ ac salútis veræ
possent esse partícipes, iuxta illud prophéticum:
Et erit, omnis quicúmque
invocáverit nomen Dómini salvus erit.
Et exsultávit spíritus meus in Deo
salutári meo.
Itaque et óptimus ac salubérrimus in sancta Ecclésia mos inolévit,
ut hymnus ipsíus cotídie cum psalmodía vespertínæ laudis
ab ómnibus canátur, quátenus ex hoc ánimos fidélium
et frequéntior domínicæ
incarnatiónis memória
ad afféctum devotiónis accéndat,
et recogitáta sǽpius
exémpla Genetrícis illíus
in virtútum soliditáte confírment.
in virtútum soliditáte confírment.
Et hoc opportúne ad vésperas fíeri complácuit, ut vidélicet,
fatigáta per diem ac disténta divérsis cogitatiónibus,
mens nostra, incumbénte témpore quiétis,
ad uniónem
se suæ consideratiónis collígeret.
Ex
Homíliis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri,
ad Officium letionis in festo Vistatione Beatae Mariae Virginis.
ad Officium letionis in festo Vistatione Beatae Mariae Virginis.