Attamen Beatissima Virgo Maria non tantum ob divinam
suam maternitatem Regina est dicenda, sed etiam quia ex Dei voluntate in
aeternae salutis nostrae opere eximias habuit partes. Quid possit iucundius
nobis suaviusque ad cogitandum accidere — ut Decessor Noster fel. rec. Pius XI
scribebat — quam Christum nobis iure non tantum nativo, sed etiam acquisito,
scilicet Redemptionis imperare? Servatori enim nostro quanti steterimus
obliviosi utinam homines recolant omnes: "non corruptibilibus auro vel argento
redempti estis, ...sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi et
incontaminati. Iam nostri non sumus, cum Christus pretio
magno nos emerit."
Iamvero in hoc perficiendo redemptionis opere
Beatissima Virgo Maria profecto fuit cum Christo intime consociata; merito
igitur in Sacra Liturgia canitur: Stabat Sancta Maria Caeli Regina et mundi
Domina iuxta crucem Domini Nostri Iesu Christi dolorosa. Quapropter, ut
iam media aetate piissimus S. Anselmi discipulus scribebat, sicut ... Deus
sua potentia parando cuncta, pater est et Dominus omnium, ita Beata Maria suis
meritis cuncta reparando, Mater est et Domina rerum; Deus enim est Dominus
omnium, singula in sua natura propria iussione constituendo, et Maria est
Domina rerum, singula congenitae dignitati per illam, quam meruit gratiam,
restituendo. Etenim, sicut Christus, eo quod nos redemit, speciali
titulo Dominus est ac Rex noster, ita et Beata Virgo, propter singularem modum,
quo ad nostram redemptionem concurrit, et substantiam suam ministrando, et
illum pro nobis voluntarie offerendo, nostramque salutem singulariter
desiderando, petendo, procurando.
Quibus ex rationibus huiusmodi argumentum eruitur: si
Maria, in spirituali procuranda salute, cum Iesu Christo, ipsius salutis
principio, ex Dei placito sociata fuit, et quidem simili quodam modo, quo Heva
fuit cum Adam, mortis principio, consoci ata, ita ut asseverari possit nostrae
salutis opus, secundum quandam recapitulationem peractum fuisse, in qua
genus humanum, sicut per virginem morti adstrictum fuit, ita per virginem
salvatur; si praeterea asseverari itidem potest hanc gloriosissimam Dominam
ideo fuisse Christi matrem delectam ut redimendi generis humani consors
efficeretur, et si reapse ipsa
fuit quae vel propriae vel hereditariae labis expers, arctissime semper cum
Filio suo coniuncta, eundem in Golgotha, una cum maternorum iurium maternique
amoris sui holocausto, uova veluti Heva, pro omnibus Adae filiis, miserando
eius lapsu foedatis, aeterno Patri obtulit; inde procul dubio concludere
licet, quemadmodum Christus, novus Adam, non tantum quia Dei Filius est, Rex
dici debet, sed etiam quia Redemptor est noster, ita quodam analogiae modo,
Beatissimam Virginem esse Reginam non tantummodo quia mater Dei est, verum
etiam quod uova veluti Heva cune novo Adam consociata fuit.
Iamvero piena, propria et absoluta significatione,
unus Iesus Christus, Deus et homo, Rex est; attamen Maria quoque, quamvis
temperato modo et analogiae ratione, utpote Christi Dei mater, socia in divini
Redemptoris opera, et in eius cum hostibus pugna in eiusque super omnes adepta
victoria, regalem participat dignitatem. Ex hac enim cum Christo Rege
coniunctione splendorem celsitudinemque attingit, qua creatarum rerum omnium
excelientiam exsuperat; ex hac cum Christo coniunctione regalis facultas
oritur, qua ipsa potest Divini Redemptoris Regni dispensare thesauros ; ex hac
denique cum Christo coniunctione materni eius patrocinii apud Filium et Patrem
elicitur exhausta numquam efficacia.
Nullum igitur dubium est Mariam Sanctissimam dignitate
sua super omnes res creatas excellere itemque super omnes post Filium suum
obtinere primatum. Tu denique — ita S. Sophronius — omnum creaturam longe
transgressa es ... quid sublimius esse queat hoc gaudio, o Virgo Mater ? Seu
quid excellentius esse possit hac gratia, quam tu sola divinitus sortita es
?. Cui praeconio hanc laudem S. Germanus adiungit : Superat creata omnia
tuus honor et dignitas; prae angelis maior excellentia tua . Ac S.
Ioannes Damascenus eo usque procedit, ut in hanc exeat sententiam : Infinitum
Dei servorum ac Matris discrimen est.
Ad hunc excellentissimum intellegendum dignitatis
gradum, quem Deiparens super creata omnia adepta est, considerare iuvat Sanctam
Dei Genetricem iam in primo temporis momento, quo concepta fuit, tali gratiarum
abundantia repletam fuisse, ut Sanctorum omnium gratiam superaret. Quapropter —
ut Decessor Noster fel. rec. Pius IX in Litteris Apostolicis scripsit —
ineffabilis Deus illam longe ante omnes angelicos spiritus cunctosque
Sanctos, caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta
ita mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libera, ac
tota pulchra et perfecta, eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem prae se
ferret, qua maior sub Deo nullatenus intelligitur et quam praeter Deum nemo
assequi cogitando potest.
Praeterea Beata Virgo non solummodo supremum, post Christum, excellentiae ac perfectionis gradum obtinuit, verum etiam aliquam illius efficacitatis participationem, qua eius Filius ac Redemptor noster in mentes et in voluntates hominum regnare iure meritoque dicitur. Si enim Verbum per Humanitatem assumptam miracula patrat et gratiam infundit, si Sacramentis, si Sanctis suis tamquam instrumentis utitur ad animorum salutem, cur Matris suae Sanctissimae munere et opere non utatur ad Redemptionis fructus nobis impertiendos ? Maternum sane — ita idem Decessor Noster imm. mem. Pius IX — in nos gerens animum nostraeque salutis negotia tractans, de universo humano genere est sollicita, caeli terraeque Regina a Domino constituta, ac super omnes Angelorum choros Sanctorumque Caelitum ordines exaltata, adstans a dexteris unigeniti Filii sui Domini Nostri Iesu Christi, maternis suis precibus validissime impetrat, et quod quaerit invenit, ac frustrari non potest. Quam ad rem alius Decessor Noster fel. rec. Leo XIII edixit Beatissimae Virgini Mariae in gratiarum largitione concessam esse paene immensam potestatem ; ac S. Pius X adiungit Mariam hoc munus obire veluti materno iure.
Glorientur itaque omnes christifideles se Deiparae Virginis imperio subici, quae et regali gaudet potestate et materno flagrat amore.