-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA III GLORIOSI

 
O vere Dóminus tecum, cui dedit Dóminus
ut omnis natúra tantum tibi debéret secum.

Cælum, sídera, terra, flúmina, dies, nox 
et quæcúmque humánæ potestáti vel utilitáti sunt obnóxia 
in amíssum decus sese gratulántur, dómina,
per te quodámmodo resuscitáta, 
et nova quadam ineffábili grátia donáta.

Quasi enim ómnia mórtua erant, 
cum amíssa congénita dignitáte 
favéndi dominátui vel úsibus Deum laudántium, 
ad quod facta erant;
obruebántur oppressióne, 
et decolorabántur abúsu idólis serviéntium,
propter quos facta non erant.  
Quasi vero éadem resuscitáta lætántur,
cum iam Deum confiténtium 
et dominátu regúntur, et usu decorántur.
Nova autem et inæstimábili grátia quasi exsultavérunt, 
cum ipsum Deum, ipsum creatórem suum, 
non solum invisibíliter supra se illa regéntem sensérunt,
sed étiam visibíliter intra se eísdem uténdo 
sanctificántem vidérunt.

Hæc tanta bona per benedíctum fructum
benedícti ventris benedíctæ Maríæ provenérunt.
Per plenitúdinem enim grátiæ tuæ,
et quæ in inférno erant, se lætántur liberáta;
et quæ supra mundum sunt, se gaudent restauráta.
Per eúndem quippe gloriósum Fílium gloriósæ virginitátis tuæ,
omnes iusti qui obiérunt ante vitálem eius mortem exsúltant 
diruptióne captivitátis suæ, 
et ángeli gratulántur restitutióne semírutæ civitátis suæ.

O fémina plena et superpléna grátia,
de cuius plenitúdinis exundántia respérsa 
sic reviréscit omnis creatúra!
O Virgo benedícta et superbenedícta, 
per cuius benedictiónem benedícitur omnis natúra, 
non solum creáta a Creatóre, sed et Creátor a creatúra!

Deus Fílium suum, 
quem solum de corde suo æquálem sibi génitum, 
tamquam seípsum diligébat, ipsum dedit Maríæ:
et ex María fecit sibi fílium non álium, sed eúndem;
ut naturáliter esset unus idémque commúnis 
Fílius Dei et Maríæ.

Omnis natúra a Deo est creáta, et Deus ex María est natus. 
Deus ómnia creávit, et María Deum génuit. 
Deus qui ómnia fecit, ipse se ex María fecit;
et sic ómnia quæ fécerat refécit.
Qui pótuit ómnia de níhilo fácere 
nóluit ea violáta sine María refícere.

Deus ígitur est pater rerum creatárum 
et María mater rerum recreatárum.
Deus est Pater constitutiónis ómnium, 
et María est mater restitutiónis ómnium. 
Deus enim génuit illum per quem ómnia sunt facta;
et María péperit illum per quem ómnia sunt salváta.
Deus génuit illum sine quo pénitus nihil est;
et María péperit illum sine quo omníno nihil bene est.

O vere Dóminus tecum, cui dedit Dóminus
ut omnis natúra tantum tibi debéret secum.
 
Ex Oratiónibus sancti Ansélmi epíscopi,
ad Officium lectionis in Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis