-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

Die 15 septembris
MARIAE PERDOLENTIS
MEMORIA

 Stabat mater iuxta crucem
 
Martýrium Vírginis, 
tam in Simeónis prophetía 
quam in ipsa domínicæ passiónis história 
commendátur:
Pósitus est hic
ait sanctus senex de párvulo Iesu, 
in signum cui contradicétur, 
et tuam ipsíus ánimam, 
ad Maríam autem dicébat, 
pertransíbit gládius.

Vere tuam, o Beáta mater, ánimam gládius pertransívit. 
Alióquin nónnisi eam pertránsiens, carnem Fílii penetráret. 
Et quidem posteáquam emísit spíritum tuus ille Iesus, 
ómnium quidem sed speciáliter tuus, 
ipsíus plane non áttigit ánimam crudélis láncea, 
quæ ipsíus, nec mórtuo parcens cui nocére non posset, apéruit latus, 
sed tuam útique ánimam pertransívit. 

Ipsíus nimírum ánima iam ibi non erat, 
sed tua plane nequíbat avélli. 
Tuam ergo pertransívit ánimam vis dolóris, 
ut plus quam mártyrem non immérito prædicémus, 
in qua nimírum corpóreæ sensum passiónis excésserit 
compassiónis efféctus.

An non tibi plus quam gládius fuit sermo ille, 
revéra pertránsiens ánimam, 
et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ et spíritus: 
Múlier, ecce fílius tuus
O commutatiónem! 
Ioánnes tibi pro Iesu tráditur, 
servus pro Dómino, 
discípulus pro Magístro, 
fílius Zebedǽi pro Fílio Dei, 
homo purus pro Deo vero. 
Quómodo non tuam affectuosíssimam ánimam 
pertransíret hæc audítio, 
quando et nostra, licet sáxea, licet férrea péctora, 
sola recordátio scindit?

Non mirémini, fratres, 
quod María martyr in ánima fuísse dicátur. 
Mirétur qui non memínerit audísse se 
Paulum inter máxima géntium crímina memorántem 
quod sine affectióne fuíssent. 
Longe id fuit a Maríæ viscéribus, 
longe sit et a sérvulis suis.

Sed forte quis dicat: 
Numquid non eum præscíerat moritúrum?
Et indubitánter.
Numquid non sperábat contínuo resurrectúrum?
Et fidénter. 
Super hæc dóluit crucifíxum? 
Et veheménter. 
Alióquin, quisnam tu, frater, aut unde tibi hæc sapiéntia, 
ut miréris plus Maríam compatiéntem 
quam Maríæ Fílium patiéntem? 
Ille étiam córpore mori pótuit, 
ista cómmori corde non pótuit? 
Fecit illud cáritas, qua maiórem nemo hábuit; 
fecit et hoc cáritas, cui post illam símilis áltera non fuit.
 
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis
Officium lectionis, Beatae Mariae Virginis Perdolentis Memoria