-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

DOMINICA GAUDIOSI

 Ipse Dei Fílius,
ille sǽculis antíquior, 
ille invisíbilis, ille incomprehensíbilis, ille incorpóreus, 
illud ex princípio princípium, illud ex lúmine lumen, 
ille fons vitæ et immortalitátis, 
illa archétypi expréssio, illud immótum sigíllum,
illa per ómnia símilis imágo, ille Patris términus et rátio,
ille, inquam, ad imáginem suam se confert, 
carnémque carnis causa gerit,
et cum intellectuáli ánima propter ánimam meam iúngitur,
ut símile per símile repúrget, 
atque humána ómnia, excépto peccáto, súscipit; 
concéptus quidem ex Vírgine, ánimo et carne a Spíritu præpurgáta
(nam et generatiónem honóre áffici, 
et virginitátem præférri oportébat); 
progréssus autem Deus cum assúmpta humanitáte,
unum ex duóbus inter se contráriis, carne nimírum et spíritu,
quorum álterum deitátem dedit, álterum accépit.
 
Qui álios ditat, pauper effícitur; 
carnis enim meæ paupertátem subit,
ut ego deitátis ipsíus opes cónsequar.
Qui plenus est, exinanítur; 
sua enim glória ad breve tempus exinanítur,
ut plenitúdinis ipsíus ego párticeps effíciar.
 
Quænam hæ bonitátis divítiæ? 
Quodnam erga me mystérium?
Divínam imáginem accépi, nec custodívi. 
Ille meam carnem áccipit,
ut et imágini salútem, et carni immortalitátem áfferat,
secúndum consórtium nobíscum init, 
et quidem prióri longe admirabílius.
Per humanitátem a Deo assúmptam, 
hómini sanctitátem afférri oportébat;
ut, tyránno per vim superáto, nos liberáret,
atque ad se per mediatórem Fílium redúceret, hoc,
ad Patris honórem, cui in ómnibus rebus cédere perspícitur, dispensántem.
 
Ad ovem errántem bonus ille Pastor evénit,
ánimam suam pro óvibus ponens, 
ad montes et colles, in quibus sacrificábat; 
et errántem invénit et invéntam, 
iísdem úmeris, quibus et crucis lignum, sústulit, 
et accéptam ad supérnam vitam redúxit.
Lucérnam prǽviam lux illa claríssima séquitur et vocem Verbum,
et prónubum Sponsus, Dómino pópulum exímium comparántem,
atque ad Spíritum per aquam præpurgántem.
 
Opus habúimus Deo, 
qui carnem accíperet ac morerétur, ut vivámus. 
Commórtui sumus, ut purgémur;
simul resurréximus, quóniam simul mórtui sumus;
simul glorificáti sumus, quóniam simul resurréximus.
 
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi,
ad Officium lectionis in Feria tertia Hebdomadae I Adventus