-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

FERIA III GAUDIOSI

 
Unum Maria genuit:
qui sicut unicus est Patri in coelis, ita unicus est Matri in terris. 
Ipsa tamen unica virgo Mater, 
quae se Patris Unicum genuisse gloriatur,
eumdem unicum suum in omnibus membris eius amplectitur,
omniumque in quibus Christum suum formatum agnoscit, 
vel formari cognoscit,
matrem se vocari non confunditur.
 
Eva vetus illa, non tam mater quam noverca,
quae filiis ante propinavit praeiudicium mortis, quam initium lucis.
Dicta est quidem mater cunctorum viventium:
sed inventa est verius interfectrix viventium, 
seu genitrix morientium;
cum suum generare nihil aliud sit, quam mortem ingenerare.
Et quia illa non potuit fideliter interpretari nomen suum,
ista implevit mysterium: quae et ipsa, sicut Ecclesia cuius forma est,
 mater est omnium ad vitam renascentium.
Mater siquidem est Vitae qua vivunt universi; 
quam dum ex se genuit,
nimirum omnes qui ex ea victuri sunt, quodammodo regeneravit.
 
Porro beata Mater illa Christi,
quia se matrem Christianorum cognoscit ratione mysterii;
cura quoque se matrem eis praestat et affectu pietatis.
Neque enim duratur ad filios, quasi non sint sui, 
cuius viscera semel quidem feta,
sed nunquam effeta, nunquam desinunt fructum parturire pietatis.
 
Si servus Christi filiolos suos iterum atque iterum 
parturit cura et desiderio pietatis,
donec formetur in eis Christus; quanto magis ipsa Mater Christi?
Et Paulus quidem genuit eos, 
verbum veritatis quo regenerati sunt praedicando:
Maria autem longe divinius atque sanctius, 
Verbum ipsum generando.
Laudo quidem in Paulo praedicationis mysterium,
sed plus miror ac veneror in Maria generationis mysterium.
 
Vide autem si non et filii Matrem videntur agnoscere,
dictante utique ipsis veluti quadam naturali pietate fidei,
ut ad invocationem nominis eius, 
primo vel maxime refugiant in omnibus necessitatibus et periculis, 
tanquam parvuli ad sinum matris.
Unde nimirum de his filiis puto non absurde intelligi
quod per prophetam promissum est ei, Habitabunt in te filii tui;
salvo duntaxat intellectu quo de Ecclesia haec prophetia principaliter accipitur.
 
Et nunc siquidem habitamus in adiutorio Matris Altissimi,
in protectione ipsius commoramur, 
tanquam sub umbra alarum eius:
et postmodum in consortio gloriae ipsius, 
tanquam in sinu ipsius confovebimur.
Tunc erit vox una laetantium et aggratulantium Matri:
Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te
sancta Dei Genitrix.
 
Ex sermonibus beati Guerrici abbatis, In Assumptione beatae Mariae,
 ad Officium lectionis in Memoria sanctae Mariae in sabbato.