Gloria Domini
Vs. 1 Una sabbati Maria Magdalene venit mane ad monumentum, * et vidit lapidem sublatum a monumento. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, * et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Currebant autem duo simul, et ille autem alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum; * non tamen introvit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monmentum; * et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius separatim involutum in unum locum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Tunc ergo introivit et ille discipulus, * et vidit et credidit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. *
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum,
et vidit duos angelos in albis sedentes. * Dicunt ei illi: Mulier,
quid ploras? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Conversa est restrosum e vidit Iesus stantem. * Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Dicit ei Iesus: Maria! Conversa illa, dicit ei: Rabbuni! * Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Vade ad fratres meos et dic eis: * Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Secundo, Ascensus venturus
Vs. 1 Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit: *
Filius hominis, qui est in caelo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Exivi a Patre et veni in mundum; *
iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Vado parare vobis locum. * Iterum venio, et accipiam vos
ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. * Non turbetur cor vestrum neque formidet. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Expedit vobis ut vadam. * Si enim non abiero, Paraclitus non veniet; si autem abiero, mittam eum ad vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. * Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se. * Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, testimonium perhibebit de me; * et vos testimonium perhibebitis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. * Vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et iam non sum in mundo, et hii in mundo sunt , et ego ad te venio. * Pater sancte, serva eos in nomine tuo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Tertio, Promissum Patris mittens
Vs. 1 Cum esset sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli, venit Iesus et stetit in medio. * Et dicit eis: Pax vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. *
Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater,
et ego mitto vos. * Et cum hoc dixisset, insufflavit eis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum in vobis alium Paraclitum, ut maneat vobiscum in aeternum. * Ille est quem Pater mittet vobis
in nomine meo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis: * ex Spiritu quem dedit nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis, et unctio eius docet vos de omnibus, et verum est. * Et sicut docuit vos, manetis in eo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem omnium. * Omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Deus creavit sapientiam in Spiritu Sancto, et effudit illam super omnem carnem secundum largitatem suam, * et praebuit illam diligentibus se. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Spiritus Domini replevit orbem terrarum, *
et hoc quod continet omnia scientiam habet voces. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Emitte Spiritum tuum, Domine, et creabuntur, * et renovabis faciem terrae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Quarto, Ad dexteram eius assumpta
Vs. 1 Elegit eam Deus, et praeelegit eam; * in tabernaculo suo habitare fecit eam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Surge, amica mea, formosa mea, et veni. * Iam enim hiems transit, imber abiit et recessit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; *
vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super bracchium tuum, * quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferno aemulatio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Lampades dilectionis lampades ignis atque flammae divinae. * Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Obaudite me, divinus fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructifica. * Flore flores, et da odorem, et fronde in gratiam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Sicut terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat, * sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ad nutum Domini, nostrum ditantis honorem, sicut spina rosam genuit Eva Mariam. * Et paradisi porta per Evam clausa, per Mariam patefacta est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea
in Domino, * quia induit me vestimentis salutis, et indumento iustitiae circumdedit me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Collaudate in canticis et benedicite Dominum in operibus suis. * Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum tuorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Quinto, A dextris eius glorificata
Vs. 1 Christus dilexit ecclesiam et seipsum traddit pro ea, * ut illam santificaret, ut exhiberet ipse sibi gloriosam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Deus, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis, * ut sciatis quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Quos Deus praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; * quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Deus autem conresuscitavit nos et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, * ut ostendetur in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Ecce flos de radice Iesse ascensus est: * Virgo concepit et peperit filium; super solium David et super regnum eius sedet in aeternum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Vere benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. * Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Ecce enim beatam te dicent omnes generationes, * quia
fecit tibi magna qui potens est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a Domino, o virgo Maria: * propterea gloriosa dicta sunt de te in sanctis montis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Exaltata super exsultantes angelorum choros ad caelestia regna, * sancta Mater Christi cum Christo regnat in gloria. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Inter choros sanctorum fulget sancta Dei Genertrix * sicut sol in virtute calesti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Preces post recitationem decadum
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Ave Maris Stella
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
Regina Caeli