Passio Domini
Conferamus in corde nostro mysterium Passionis Domini,
quod conservatur in corde Matris Redemptoris nostri.
Primo, Conturbatus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Venit hora ut clarificetur Filius hominis. * Nunc turbata est anima mea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et quid dicam: Pater, salva me ex hac hora? * Sed propterea veni in hanc horam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, * sed voluntatem eius qui misit me.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Clarifica me, Pater, apud temetipsum * claritate quam habui priusquam mundus fieret. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Pater, clarifica nomen tuum. * Et vox Patris venisset e caelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Non propter me vox haec facta est, sed propter vos. * Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. * Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius. * Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Iudas ergo, cum accepisset cohortem, venit cum faucibus et armis. * Iesus itaque, sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: Quem quaeritis? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Simon Petrus habens gladium percussit pontificis servum. * Dixit ergo Iesus Petro: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illam? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Secundo, Flagellatus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Pilatus dixit: Tu es rex Iudaeorum? * Respondit Iesus:
Regnum meum non est de hoc mundo.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Tu dicis quia rex sum ego. * Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum: ut testimonium perhibeam veritati. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? * Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Pilatus iterum exivit ad Iudaeos et dicit: Ego nullam invenio in eo causam. * Tunc apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Quis est iste qui venit tinctis vestibus, formosus in stola sua? * Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum, torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum. * Calcavi eos in furore meo, et aspersus est sanguis eorum
super vestimenta mea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Circumspexi, et non erat auxiliator. * Miratus sum, ut non fuit qui adiuvaret, et salvavit mihi brachium meum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Semper mortificationem Iesu in corpore circumferimus, *
ut et vita Iesum in corpore nostro manifestetur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Disciplina pacis nostrae super eum, * et livore eius sanati estis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse laceravit, et sanabit nos; * percussit, et curabit nos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Tertio, Coronatus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Reges terrae cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, *
quoniam Dominus dominorum est et Rex regum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Data est ei corona, * et exivit vincens et ut vinceret. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, * ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Decebat enim Deum qui multos filios in gloriam adduxit, *auctorem salutis eorum per passiones consummare. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, * ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est Diabolum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Unde debuit per omnia fratribus similari. * In quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis qui tentatur auxiliari. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Quemadmodum communicatis Christi passionibus gaudete, * ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Deus omnis gratiae, qui vocavit vos in aternam suam gloriam in Christo Iesu, * modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Nihil horum timeas quae passurus es; * esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Venio cito. * Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Quarto, Crucem ferens
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Iesus, ut sanctifcaret per suum sanguinem populum, *
extra portam passus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Exeamus igitur ad em extra portas, * improperium eius portantes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Non enim habemus hic manentem civitatem, * sed futuram inquirimus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristias, patiens iniuste. * In hoc enim vocati esits. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, * ut sequamini vestigia eius.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Qui peccatum non fecit, * nec inventus est dolus
in ore ipsius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur. * Commendebat autem iusti iudicanti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, *
ut, peccatis mortui, iustitiae viveremus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Propter laborem animae eius videbit lucem, et saturabitur in scientia sua. * Iustificabit iustus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Baiulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvaria locum, hebraice autem Golgotha * ubi eum crucifixerunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Quinto, Crucifixus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Crucifixerunt cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. * Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem: Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius. * Cum ergo
vidisset Iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat,
dicit matri: Mulier, ecce filius tuus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. * Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, * dicit: Sitio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Songiam plenam aceto hyssopo circumponentes,
obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit: Consummatum est. * Et inclinato capite, tradidit spiritum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Unus militum lancea latus eius aperuit, * et continuo exivit sanguis et aqua. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: * Videbunt in quem transfixerunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; * et ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Propter quod et Deus illum exaltavit, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, * et omnis lingua confiteatur, Dominus Iesus Christus! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri
Iesu Christi, * in quo est salus, vita, et resurrectio nostra. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Preces post recitationem decadum
Intercessiones pro ecclesia
Vs. Kyrie eleison. *
Rs. Kyrie eleison.
Vs. Christe eleison. *
Rs. Christe eleison.
Vs. Kyrie eleison. *
Rs. Kyrie eleison.
Vs. Christe, audi nos. *
Rs. Christe, exaudi nos.
Vs. Pater de caelis Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Fili redemptor mundi Deus. *
Rs. Misererere nobis.
Vs. Spiritus sancte Deus. *
Rs. Misererer nobis.
Vs. Sancta Trinitas unus Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum custodi.
Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum salva.
Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum subleva.
Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
omnes mundi congrega populos.
Rs. Et intentiones Papae pro mundo
intende.
Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea:
Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi.
Anitphona ad Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Ave Maris Stella
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cœli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singularis,
inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.
Amen
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine Sancte Pater,
qui in corde Mariae immaculatae
dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti:
concede nobis propitius ut,
omnia verba quae conservabat in corde suo conferentes,
dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur. '
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum,
Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.
Anitphona ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
Vs. Haec dies quam fecit Dominus, Alleluia, alleluia!
Rs. Exsultemus et laetemur in ea, Alleluia, alleluia!
Vs. Regina caeli, laetare,
alleluia.
Rs. Quia quem meruisti portare,
alleluia
Vs. Resurrexit, sicut dixit,
alleluia.
Rs. Ora pro nobis Deum,
alleluia.
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest:
Domine sancte Pater,
qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
cor Matris eius dolore olim pertransitum
laetitia laetificas inenarrabili et glorificata:
infunde, quaesumus,
et cordibus nostris istum gaudium Domini nostri
quod Mater eius conservat in corde suo perpetue.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen.
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum.
Amen
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.