Gaudium Domini
Conferamus in corde nostro mysterium Gaudii Domini,
conservatum in corde Matris semper virginis.
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Annuntiamus vobis vitam aeternam, *quae erat coram Patre et apparuit nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 In hoc apparuit caritas Dei in nobis: * quoniam Filius suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Deus enim proposuit in dispensationem plenitudinis temporum, recapitulare omnia in Christo. * Et ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum, factum ex muliere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 In diebus illis et in tempore illo, dicit Dominius, suscitabo David germen iustum. * Et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium, * et vocabit nomen eius Emmanual, quod est Nobiscum Deus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Suscipe verbum, Virgo Maria, quod tibi a Domino
per angelum transmissum est: * concipies et paries Deum
pariter hominem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Ne timeas, Maria, paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum; * invenisiti enim gratiam apud Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Spiritus Sanctus in te descendet, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: * efficieris gravida, et eris mater semper intacta. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei. * Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et regni eius non erit finis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum Dei. * Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. Conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.
Secundo, In Virgine benedictus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Vox dilecti mei! * Ecce iste veniet, saliens in montibus,
transiliens colles. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras. * En loquitur mihi: Surge, amica mea, formosa mea, et veni. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Exsurgens Maria, abiit in montana cum festinatione,
in civitatem Iuda. * Et intravit in domum Zacchariae, et salutavit Elisabeth. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, * et repleta est Spiritu Sancto. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Elisabeth exclamavit voce magna: Beata tu quae credidisti * quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et Maria ait, Magnificat anima mea Dominum, * et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum. * Respicite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius
in ore meo. * In Domino gloriabitur anima mea: audiant mites
et laetentur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. * Divites egerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Venite, filii, audite me: * timorem Domini docebo vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. Conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.
Tertio, Ex virgine natus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, *
et Deus erat Verbum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 In ipso condita sunt universa in caelis et in terra, * visibilia et invisibilia. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et ipse est ante omnia et omnia in ipso constant, *
et portat omnia verbo virtutis suae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. * Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et vertitatis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 In ipso complacuit omnem plenitudinem habitare * et per eum reconciliare omnia in ipsum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et de plenitudine eius nos omnes acceptimus, * et gratiam pro gratia. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: * Erat lux vera
quae illuminat omnem hominem veniens in mundum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt.* In mundo erat, et mundus non eum congnovit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quotquot autem acceperunt eum, * dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Magnum est pietatis mysterium: * qui manifestatus est in carne; iustificatus est in Spiritu; apparuit angelis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. Conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.
Quarto, Cum virgine presentatus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Ecce ego mitto angelum meum: * et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem: * Et ecce repleta erat domus
gloria Domini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Illuminare, Ierusalem: * quia venit lumen tuum, et gloria Domini in te videbitur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ecce homo in Ierusalem cui nomen Simeon, iustus et timoratus, expectans consolationem Israel. * Tulerunt Iesum parentes eius in Ierusalem ut sisterent eum Domino, et accipiens autem Simeon puerum in manibus, benedixit Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum: * lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis tuae Israel. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et ipsa hora superveniens erat Anna prophetessa, et haec vidua usque non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. * Et confitebatur Deo, et loquebatur de puero omnibus qui expectabant redemptionem Ierusalem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Benedictus Dominus Deus Israel, quia erexit cornu salutis nobis, in domo David peuri sui; * sicut locutus os per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti, * iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ut sine timore, de manu inimicorum liberati, * serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Per viscera misericordiae Dei nostri, visitavit nos Oriens
ex alto, illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent, *
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. Conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.
Quinto, A virgine quaesitus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, * in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, *
et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Puer crescebat et confortabatur plenus sapientia, *
et gratia Dei erat in illo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et invenerunt Iesum in templo sedentem in medio doctorum, audientem et interrogantem eos. * Stupebant autem omnes qui eum audiebant. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant: * Ecce ego, ecce ego! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et dixit mater eius ad filium: * Fili, ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et ait: * Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse.? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius, tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant; * Christus autem tamquam Filius super domum Patris, cuius domus sumus nos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: * Inhabitabo in illis et inambulabo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Apparuit gratia Dei salutaris omnibus hominibus, erudiens nos, * ut mundaret sibi populum acceptabile sectatorem bonorum operum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. Conferens in corde suo.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.
Preces post recitationem decadum
Vs. Christe, audi nos. *
Rs. Christe, exaudi nos.
Vs. Pater de caelis Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Fili redemptor mundi Deus. *
Rs. Misererere nobis.
Vs. Spiritus sancte Deus. *
Rs. Misererer nobis.
Vs. Sancta Trinitas unus Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum custodi.
Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum salva.
Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum subleva.
Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
omnes mundi congrega populos.
Rs. Et intentiones Papae pro mundo
intende.
Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea:
Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi.
Anitpona ad
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Ave Maris Stella
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cœli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singularis,
inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.
Amen
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine Sancte Pater,
qui in corde Mariae immaculatae
dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti:
concede nobis propitius ut,
omnia verba quae conservabat in corde suo conferentes,
dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur. '
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum,
Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.
Anitphona
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
Regina Caeli
Vs. Haec dies quam fecit Dominus, Alleluia, alleluia!
Rs. Exsultemus et laetemur in ea, Alleluia, alleluia!
Vs. Regina caeli, laetare,
alleluia.
Rs. Quia quem meruisti portare,
alleluia
Vs. Resurrexit, sicut dixit,
alleluia.
Rs. Ora pro nobis Deum,
alleluia.
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest:
Domine sancte Pater,
qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
cor Matris eius dolore olim pertransitum
laetitia laetificas inenarrabili et glorificata:
infunde, quaesumus,
et cordibus nostris istum gaudium Domini nostri
quod Mater eius conservat in corde suo perpetue.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen.
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum.
Amen
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.