Vocatio Domini
Conferamus in corde nostro mysterium Vocationis Domini,
quod conservatur in corde Matris Ecclesiae.
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Clamavit Iesus: * Si quis sitit, veniat ad me et bibat! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et sicut dixit Scriptura, Flumina de ventre eius fluent aquae vivae. * Hoc autem dixit de Spiritu, * quem accepturi erant qui crediderant in eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Spiritus sapientiae et intellectus; spiritus consilii et fortitundinis; spiritus scientiae et pietatis: * spiritus est timoris Domini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Salvos enim nos fecit Deus per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, * quem effudit super nos abunde per Iesum Christ salvatorem nostrum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, *
et omnes unum Spiritum potati sumus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, * offerre spiritales hostias acceptabilies Deo per Iesum Christum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, * ut virtutes annuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lucem suum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. * Non est Iudaeus neque Graecus, servus neque liber, masculus neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Renovamini ergo spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, * qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Christus pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt iam non sibi vivant, * sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes,
erant pariter in eodem loco, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Secundo, Apostolis praeordinatis
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Iesus apostolis suis praebuit se ipsum vivum post passionem suam, * per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei, et convescens. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, * et eritis mihi testes in Hierusalem, et usque ad ultimum terrae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit, * adsumptus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit: * Fratres, oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus de Iuda: Et episcopatum eius accipiat alius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua Dominus Iesus adsumptus est, * testem resurrectionis eius nobiscum fieri. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Accipiat locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas. * Et cecidit sors super Matthiam, et adnumeratus est cum undecim apostolis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. * Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et omni die, in templo et circa domos, * non cessabant evanglizantes Christum Iesum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent: * Nos evangelizamus eam quae ad patres promissio facta est, hanc Deus adimplevit filiis eorum nobis resuscitans Iesum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Hunc Deus Principem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam et remissionem peccatorum: * Per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes,
erant pariter in eodem loco, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Tertio, Simoni vocato Petro
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Dicit Simoni Petro Iesus, * Simon Ioannis, diligis me plus his? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. * Dicit ei: Pasce agnos meos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? * Ait illi, Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasces oves meas. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? * Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: Amas me? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et dixit ei: Domine, tu omnia nosti; tu scis quia amo te. * Dixit ei, Pasce oves meas. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Amen, amen dico tibi: cum esses iunior, cingebas te et ambulabas ubi volebas; * cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Hoc autem dixit signifcans qua morte clarificatus esset Deum. * Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Seniores obsecro, consenior et testis Christi passionum, * pascite qui est in vobis gregem Dei providentes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Neque ut dominantes in cleris * sed formae facti gregi et ex
animo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et cum apparuerit princeps pastorum, * percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes,
erant pariter in eodem loco, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Quarto, Apostolo gentium
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Tradidi vobis in primis quod et accepi, * quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et quia suscitatus est tertia die, secundum Scripturas, * et quia visus est Cephae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus. * Novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est mihi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Evangelium quod evangelizatum est a me, non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, * sed per revelationem Iesu Christi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Cum placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, * ut evangelizarem illum in gentibus.Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Ascendi Hierosolymam cum Barnaba secundum revelationem; * et contuli cum illis qui observabantur evangelium quod praedico in gentibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Cum autem magna conquisito fieret, surgens Petrus dixit, * Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis, * dans Spiritum Sanctum, sicut et nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. * Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum, * narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes,
erant pariter in eodem loco, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Quinto, Martyris sanguine candidatis
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Iustorum animae in manu Dei sunt. * Aestimata est afflictio exitus illorum; illi autem sunt in pace. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; * quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. * Et in tempore visitationis illorum fulgebunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Vidi animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. * Isti sunt sancti qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, * donec impleantur conservi eorum et fratres qui interficiendi sunt sicut et illi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. * Ideo sunt ante thronum Dei, et qui sedet in throno habitabit super illos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Agnus, qui in medio throni est, pascet illos * et deducet eos ad vitae fones aquarum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Qui vicerit, * faciam illum columnam in templo Dei mei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et scribam super eum nomem Dei mei et nomen civitatis Dei, novae Ierusalem, * et nomen meum novum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et haec est victoria quae vincit mudum: * fides vestra. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et cum complerentur dies Pentecostes,
erant pariter in eodem loco, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apostoli erant perseverantes unanimiter in oratione, *
Rs. Cum mulieribus et Maria matre Iesu.
Preces post recitationem decadum
Vs. Christe, audi nos. *
Rs. Christe, exaudi nos.
Vs. Pater de caelis Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Fili redemptor mundi Deus. *
Rs. Misererere nobis.
Vs. Spiritus sancte Deus. *
Rs. Misererer nobis.
Vs. Sancta Trinitas unus Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum custodi.
Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum salva.
Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum subleva.
Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
omnes mundi congrega populos.
Rs. Et intentiones Papae pro mundo
intende.
Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea:
Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi.
Anitpona ad
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Ave Maris Stella
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cœli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singularis,
inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.
Amen
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine Sancte Pater,
qui in corde Mariae immaculatae
dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti:
concede nobis propitius ut,
omnia verba quae conservabat in corde suo conferentes,
dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur. '
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum,
Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.
Anitphona
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
Regina Caeli
Vs. Haec dies quam fecit Dominus, Alleluia, alleluia!
Rs. Exsultemus et laetemur in ea, Alleluia, alleluia!
Vs. Regina caeli, laetare,
alleluia.
Rs. Quia quem meruisti portare,
alleluia
Vs. Resurrexit, sicut dixit,
alleluia.
Rs. Ora pro nobis Deum,
alleluia.
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest:
Domine sancte Pater,
qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
cor Matris eius dolore olim pertransitum
laetitia laetificas inenarrabili et glorificata:
infunde, quaesumus,
et cordibus nostris istum gaudium Domini nostri
quod Mater eius conservat in corde suo perpetue.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen.
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum.
Amen
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.