-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

GLORIOSI ~ Feria III

Opus Domini 


Conferamus in corde nostro mysterium Operis Domini, 
quod conservatur in corde Matris Salvatoris nostri.



Primo, Caeci vident


Ad granum maius, incipiens qui praeest: 
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. 
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua … 

 Ad decadem, qui praeest versum praelegens: 

Vs. 1  Secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: * Miserere nostri, fili David!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 2  Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus, Creditis quia possum hoc facere? * Dicunt ei, Utique, Domine.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 3  Tunc tetigit oculos eorum dicens, Secundum fidem vestram fiat vobis. * Et aperti sunt oculi illorum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. 4  Est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. * Et lux in tenebris lucet.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 5  Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: * quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 6  Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, * communionem habemus ad invicem.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 7  Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo; * et nescis quia tu es miser, et pauper, et caecus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 8  Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias; * et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 9  Et accesserunt ad Iesum turbae multae habentes secum claudos, caecos, mutos; * et proiecerunt eos ad pedes eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 10  Et curavit eos. * Ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes, et magnifcabant Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei.



Secundo, Claudi ambulant


Ad granum maius, incipiens qui praeest: 
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. 
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua … 

 Ad decadem, qui praeest versum praelegens: 

Vs. 1  Quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur in templum; * quem ponebant cotidie ad portam templi, ut peteret eleemosynam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 2  Is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. * Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: Respice in nos.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 3  Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: * in nomine Iesu Christi Nazareni, surge et ambula!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 4  Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum, et exsiliens stetit et ambulabat; * et intravit cum illis in templum laudans Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 5  Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; * et impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 6  Videns autem Petrus respondit ad populum: Viri Israelitae, * quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 7  Deus patrum nostrorum glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati. * Vos ducem vitae interficistis, quem Deus suscitavit a mortuis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 8  In fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; * et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 9  Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; * Paenitemini igitur, ut deleantur vestra peccata, et mittat Dominus qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 10  Et non est in alio aliquo salus, * nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei.



Tertio, Leprosi mundantur


Ad granum maius, incipiens qui praeest: 
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. 
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua … 

 Ad decadem, qui praeest versum praelegens: 

Vs. 1  Et factum est, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe et levaverunt vocem dicentes, * Iesu praeceptor, miserere nostri!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 2  Quos, ut vidit, dixit eis: Ite, ostendite vos sacerdotibus. * Et factum est, dum irent, mundati sunt.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 3  Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est, * cum magna voce magnificans Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. 4  Et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens ei; *  Respondens autem Iesus dixit, Nonne decem mundati sunt?    Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. 5  Et novem ubi sunt? * Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hoc alienigena?  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. 6  Et ait illi: Surge, vade; * fides tua te salvum fecit.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …   

Vs. 7  Aperiens Petrus os dixit: Mihi autem ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. * Comperio quoniam in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 8  Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. * Audiebantur enim illi loquentes linguis et magnificantes Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 9  Et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro * quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 10  Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest his qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?. * Et iussit Petrus eos in nomine Iesu Christi baptizari.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum.  Rs.  Benedicta tu

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei.





Quarto, Surdi audiunt


Ad granum maius, incipiens qui praeest: 
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. 
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua … 

 Ad decadem, qui praeest versum praelegens: 

Vs. 1  Et adducunt ei surdum et mutum, * et deprecantur eum, ut imponat illi manum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 2  Et apprehendens eum de turbo seorsum, misit digitos suos in auriculas eius, * et exspuens tetigit linguam eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 3  Et suspiciens in caelum ingemuit, et ait illi: Effetha! quod est, Adaperire! * Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 4  Et praecepit illis, ne cui dicerent. * Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 5  Et eo amplius admirabantur dicentes, Bene omnia facit: * et surdes facit audire et mutos loqui.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 6  Dicite pusillanimis, Confortamini: ecce Deus vester ipse veniet et salvabit vos. * Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, et exsultabit lingua mutuorum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …   

Vs. 7  Et stupebant omnes turbae et dicebant, Numquid hic est Filius David? * Pharisaei autem audientes dixerunt, Hic non eicit daemones nisi in principe daemonum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 8  Dixit eis Iesus: Et si Satanas Satanam eicit, quomodo ergo stabit regnum eius? * Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 9  Ideo dico vobis: quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei. * Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 10  Multa opera bona ostendi vobis ex Patre. * Si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei.



Quinto, Mortui resurgunt


Ad granum maius, incipiens qui praeest: 
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. 
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua … 

 Ad decadem, qui praeest versum praelegens: 

Vs. 1  In Ioppe erat quaedam discipula nomine Tabitha, plena operibus bonis, et factum est ut infirmata moreretur. *  Quam cum lavisset, posuerunt in cenaculo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae * Invenit autem ibi hominem ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. 3  Et ait illi Petrus: Aenea, sanat te Iesus Christus: Surge et sterne tibi * Et continuo surrexit.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 4  Et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae, qui conversi sunt ad Dominum. * Discipuli in Ioppe audientes quia Petrus esset in Lydda, miserunt ad eum rogantes, Ne pigriteris venire usque ad nos!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …     

Vs. 5  Exsurgens autem Petrus venit cum illis, et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; * et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …   

Vs. 6  Eiectis autem omnibus foras, Petrus et ponens genua oravit; * et conversus ad corpus dixit: Tabitha, surge!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 7  At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. * Dans autem illi manum erexit eam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 8  Et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam. * Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …    

Vs. 9  Amen, amen dico vobis: * Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …  

Vs. 10 Quia ego ad Patrem vado, * et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei. 

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. * 
Rs. Immo beata quae credidit quoniam perficientur ei 
verba Dei.



Preces post recitationem decadum


 Intercessiones 
 pro Ecclesia


  Vs. Kyrie eleison. * 
  Rs. Kyrie eleison. 

  Vs. Christe eleison. * 
  Rs. Christe eleison. 

  Vs. Kyrie eleison. * 
  Rs. Kyrie eleison.  

Vs. Christe, audi nos. * 
Rs. Christe, exaudi nos. 

 Vs. Pater de caelis Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Fili redemptor mundi Deus. * 
Rs. Misererere nobis. 

 Vs. Spiritus sancte Deus. * 
Rs. Misererer nobis. 

 Vs.  Sancta Trinitas unus Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 


 Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum custodi. 

 Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum salva. 

 Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum subleva. 

 Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores 
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 


 Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 


 Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
 omnes mundi congrega populos.
 Rs. Et intentiones Papae pro mundo 
intende. 

 Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea: 
 Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi. 



   Anitpona ad 
   Beatam Virginem
   Tempus Nativitatis

  Ave Maris Stella 




Ave, maris stella, 
 Dei mater alma, 
 atque semper virgo, 
felix cœli porta. 

 Sumens illud Ave 
 Gabrielis ore, 
funda nos in pace, 
mutans Evæ nomen. 

 Solve vincla reis, 
 profer lumen cæcis, 
mala nostra pelle, 
bona cuncta posce. 

Monstra te esse matrem, 
sumat per te precem 
qui pro nobis natus 
tulit esse tuus. 

 Virgo singularis, 
 inter omnes mitis, 
nos culpis solutos 
mites fac et castos. 

 Vitam præsta puram, 
 iter para tutum, 
ut videntes Jesum 
semper collætemur. 

 Sit laus Deo Patri, 
 summo Christo decus, 
Spiritui Sancto 
tribus honor unus. 
Amen 

 Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix. 
 Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi. 

 Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares: 
 
Domine Sancte Pater, 
 qui in corde Mariae immaculatae 
 dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti: 
 concede nobis propitius ut, 
 omnia verba quae conservabat in corde suo conferentes, 
dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur. '
Per eumdem Christum Dominum nostrum. 
 Rs. Amen 

 Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto 
 Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, * 
 et in sacula saeculorum, 
Amen. 

 Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, * 
 et ad vitam perducat aeternam: 

 Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata: 
 Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. 
 Amen. 




   Anitphona 
   ad Beatam Virginem  
   Tempus Paschale 

  Regina Caeli



Vs. Haec dies quam fecit Dominus, Alleluia, alleluia!
Rs. Exsultemus et laetemur in ea, Alleluia, alleluia!

Regina Caeli


Vs. Regina caeli, laetare, 
alleluia. 
 Rs. Quia quem meruisti portare, 
alleluia 

 
Vs. Resurrexit, sicut dixit,
alleluia. 
 Rs. Ora pro nobis Deum, 
alleluia. 

 
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix. 
 Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi. 


 Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest: 

Domine sancte Pater, 
 qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, 
 cor Matris eius dolore olim pertransitum 
 laetitia laetificas inenarrabili et glorificata: 
 infunde, quaesumus, 
et cordibus nostris istum gaudium Domini nostri 
quod Mater eius conservat in corde suo perpetue. 
 Per eundem Christum Dominum nostrum. 
 Rs. Amen. 

 Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto 
 Rs. Sicut erat in principio, 
et nunc et semper, * 
 et in sacula saeculorum. 
 Amen 

 Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, * 
 et ad vitam perducat aeternam: 

 Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata: 
 Rs. In nomine Patris, 
et Filii, 
et Spiritus Sancti. 
 Amen.