Revelatio Domini
Conferamus in corde nostro mysterium
Revelationis Domini,
quod conservatur in corde Sanctae Genetricis Dei.
Primo, In praesepio
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc manifestatum est. * Voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Dixit Dominus Domino meo: Tecum principatus in splendoribus sanctis, * ex utero ante luciferum genui te. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob; * dabo te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ecce magi ab oriente venerunt Ierosolyman dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? * Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos, *
usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et intrantes domum, invenerunt puerm cum Maria,
Matre eius, * et procidentes, adoraverunt eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: * aurum, sicut Regi magno; et tus, sicut Deo vero; et myrrham sepulturae eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, * et glorificabunt nomen tuum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Applicabantur gentes multae ad Dominum in die illa,
et erunt ei in populum. * Et habitabo in medio tui. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, * sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Secundo, In Iordane flumine
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Vidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait: * Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Hic est qui venit per aquam et sanguinem, * non in acqua solum, sed in aqua et sanguine. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: * Super quem videris Spiritum descendetem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Vidi Spritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. * Vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Quia tres sunt qui testimonium dant: *
Spiritus, et aqua, et sanguis, et tres unum sunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et Spiritus est qui testifcatur: * Christus est veritas. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Hic est de quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, * quia prior me erat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Deum nemo vidit umquam; * unigenitus Filius, qui est
in sinu Patris, ipse ennaravit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et vidimus gloriam eius, * gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, * et gratiam pro gratia. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Tertio, In Cana Galiaeae
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem: adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una: * sacramentum hoc magnum est in Christo et in ecclesia. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Sicut Christus caput est ecclesiae, ipse salvator coporis. * Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Christus dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, * ut illam santificaret, mundans lavacro aquae in verbo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ut exiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, * non habentem maculam aut rugam, sed ut sit sancta et immaculata. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Die tertio, nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae; et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. * Dicit ergo mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Dixit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Haurite nunc, et ferte architriclino. * Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, dicit sponso: Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manfestatvit gloriam suam, * et crediderunt in eum discipuli eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! * Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quia venerunt nuptiae Agni, ut uxor eius praeparavit se. * Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Hodie caelesti sponso iuncta est Ecclesia, quoniam in Iordane lavit Christus eius crimina. * Currunt cum muneribus magi ad regales nuptias; et ex aqua facta vino laetentur convivae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Quarto, In Tabor monte
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos
in montem excelsum seorsum; * et transfiguratus est ante eos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et resplenduit facies eius sicut sol; * vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias * cum eo loquentes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Petrus autem dixit ad Iesum, Domine, bonum est nos hic esse; * faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum,
et Eliae unum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos,
et ecce vox de nube dicens: * Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et audientes discipuli, ceciderunt in faciem suam,
et timuerunt valde. * Et accessit Iesus, et tetigit eos, dixitque eis,
Surgite, et nolite timere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et praecepit eis Iesus dicens, * Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, *
qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme fieri
corpori gloriae suae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Existimo enim quod non sunt condignae passionis huius temporis * ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Mortui enim estis, et vita vestra absondita est cum Christo in Deo. * Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos
apparebitis cum ipso in gloria. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Quinto, In cenaculo
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod perspeximus
et manus nostrae contractaverunt, * de Verbo vitae annuntiamus
et vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et vita apparuit, et vidimus, * et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat coram Patre et apparuit nobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. * Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 In Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, * et estis in illo repleti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis * per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Invenerunt congregatos Undecim dicentes: Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. * Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis, Pax vobis! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. * Et dixit eis, Videte manus meas et pedes meos,
quia ipse ego sum! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Palpate me et videte, * quia spiritus carnem and ossa
non habet, sicut me videtis habere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum, *
et habeo claves mortis et inferni. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Vos autem estis testes horum, * et Promissum Patris mei, quem ego mitto in vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Preces post recitationem decadum
Vs. Christe, audi nos. *
Rs. Christe, exaudi nos.
Vs. Pater de caelis Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Fili redemptor mundi Deus. *
Rs. Misererere nobis.
Vs. Spiritus sancte Deus. *
Rs. Misererer nobis.
Vs. Sancta Trinitas unus Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum custodi.
Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum salva.
Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum subleva.
Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
omnes mundi congrega populos.
Rs. Et intentiones Papae pro mundo
intende.
Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea:
Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi.
Anitpona ad
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Ave Maris Stella
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cœli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singularis,
inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.
Amen
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine Sancte Pater,
qui in corde Mariae immaculatae
dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti:
concede nobis propitius ut,
omnia verba quae conservabat in corde suo conferentes,
dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur. '
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum,
Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.
Anitphona
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
Regina Caeli
Vs. Haec dies quam fecit Dominus, Alleluia, alleluia!
Rs. Exsultemus et laetemur in ea, Alleluia, alleluia!
Vs. Regina caeli, laetare,
alleluia.
Rs. Quia quem meruisti portare,
alleluia
Vs. Resurrexit, sicut dixit,
alleluia.
Rs. Ora pro nobis Deum,
alleluia.
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest:
Domine sancte Pater,
qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
cor Matris eius dolore olim pertransitum
laetitia laetificas inenarrabili et glorificata:
infunde, quaesumus,
et cordibus nostris istum gaudium Domini nostri
quod Mater eius conservat in corde suo perpetue.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen.
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum.
Amen
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.