Mysterium Fidei
Conferamus in corde nostro nostro Mysteirum Fidei,
quod conservatur in corde Matris divinae gratiae.
Primo, Agnus Dei
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Christus, cum advenit futurorum bonnorum, * per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Complacuit Deo per eum reconciliare omnia in ipsum, * pacificans per sanguinem crucis eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ideo novi testamenti mediator est, morte intercedente, * in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Talis decet ut nobis esset pontifex: sanctus, innocens, inpollutus, * segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Qui non habet necessitatem cotidie prius pro suis delictis hostias offere, deinde pro populo; * hoc enim fecit semel,
semetipsum offerendo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius * ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicata. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Reconciliavit vos Deus in corpore carnis Christi per mortem, * exhibere vos sanctos et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Sanguis Christi emundat conscientiam nostram ab operibus mortuis * ad serviendum Deo viventi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu ...
Vs. 9 Itaque festa celebremus in azymis sinceritatis et veritatis. * Pascha nostrum immolatus est Christus! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Domine, parasti in conspectu meo mensam et impinguasti in oleo caput meum, * et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Secundo, Panis vitae
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Miserator Dominus escam dedit timentibus se, *
in memoriam suorum mirabilium. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Misericordia eius in generationem et generationem timentibuts se; * esurientes implevit bonis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ianuas caeli aperuit et pluit illis manna ad manducandum, *
et panem caeli dedit eis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Panem angelorum manducavit homo, *
omne delectamentum in se habentem, et ad omnem gustum aptum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: * vincenti dabo ei manna absconditum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Accipite itaque et edite corpus Christi, * iam ipsi facti membra Christi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Sicut hoc in vos convertitur, cum id manducatis et bibitis, * sic et vos in corpus Christi convertimini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Sicut enim vir carnem suam nutrit, et Christus ecclesiam, * quia membra sumus corporis eius, de carne eius
et de ossibus eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus; *
omnes quidem de uno pane participamus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ne dissolvamini, * manducate vinculum pacis vestrum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Tertio, Cena Domini
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; * immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Misit ancillas suas ad excelsa civitatis, ut vocarent ad arcem: * Si quis est parvulus, veniat ad me. Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ite, et dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi; et ad exitus viarum quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. * Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Probet igitur seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; * qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducate et bibit non diiudicans corpus Domini. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Ego dispono vobis regnum, * ut edatis et bibatis super mensam mean in regno meo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, * qui manducat me, et ipse vivet propter me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Amen, amen dico vobis: * Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Caro enim mea verus est cibus, * et sanguis meus verus est potus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, * et ego in illo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ecce sto ad ostium et pulso: * si quis audierit vocem meam et aperuerit inanuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Quarto, Lotio peduum
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Lavi pedes vestros, Dominus et Magister. * Et vos ergo debetis alter alterius lavare pedes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, * sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: * Manete in dilectione mea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est. *
Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum,
quoniam Deus caritas est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Estote ergo imitatores Dei, * sicut filii carissimi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et hoc mandatum habemus ab eo: * ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, * et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ambulate in dilectione, sicut et Christus tradidit seipsum pro nobis: * qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Estote invicem benigni et misericordes, * donantes invicem sicut et Deus in Christo Iesu donavit vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Quinto, Nobiscum Deus
Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Manifestavit se Iesus discipulis suis ad mare Tiberiadis. *
Hoc iam tertio manifestus est discipulis, cum resurrexisset a mortuis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Mane autem facto, stet Iesus in littore and dixit eis: Pueri, numquid pulmentarium habetis? * Responderunt ei, Non. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Mitte in dexterum navigii rete, et invenietis. * Miserunt ergo, et iam non valebat illud trahere prae multitudinem piscium. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Dixit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro,
Dominus est! * Simon Petrus, cum audisset quia Dominus est, misit se in mare. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Alii autem discipuli navigo venerunt, trahentes rete piscium. * Ut ergo descenderunt in teram, viderunt prunas poistas, et piscem super positum et panem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Dicit eis Iesus, * Affer de piscibus quos prendidistis nunc. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus, * et non est scissum rete. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Dicit eis Iesus: Venite, prandete! * scientes quia Dominus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et accipit panem, et dat eis, * et piscem similiter. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis, diligis me? *
Pasce agnos meos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Preces post recitationem decadum
Vs. Christe, audi nos. *
Rs. Christe, exaudi nos.
Vs. Pater de caelis Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Fili redemptor mundi Deus. *
Rs. Misererere nobis.
Vs. Spiritus sancte Deus. *
Rs. Misererer nobis.
Vs. Sancta Trinitas unus Deus. *
Rs. Miserere nobis.
Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum custodi.
Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum salva.
Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine.
Rs. Domine, Papam nostrum subleva.
Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
da semper iuvenescere, Domine.
Rs. Domine, populum tuum
da semper iuvenescere.
Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
omnes mundi congrega populos.
Rs. Et intentiones Papae pro mundo
intende.
Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea:
Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi.
Anitpona ad
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Beatam Virginem
Tempus Nativitatis
Ave Maris Stella
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cœli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singularis,
inter omnes mitis,
nos culpis solutos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut videntes Jesum
semper collætemur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto
tribus honor unus.
Amen
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine Sancte Pater,
qui in corde Mariae immaculatae
dignum Sancti tui Spiritus habitaculum praeparasti:
concede nobis propitius ut,
omnia verba quae conservabat in corde suo conferentes,
dignum Verbi tui templum et corda nostra inveniri mereantur. '
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum,
Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.
Anitphona
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
ad Beatam Virginem
Tempus Paschale
Regina Caeli
Vs. Haec dies quam fecit Dominus, Alleluia, alleluia!
Rs. Exsultemus et laetemur in ea, Alleluia, alleluia!
Vs. Regina caeli, laetare,
alleluia.
Rs. Quia quem meruisti portare,
alleluia
Vs. Resurrexit, sicut dixit,
alleluia.
Rs. Ora pro nobis Deum,
alleluia.
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui inter pares praeest:
Domine sancte Pater,
qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi,
cor Matris eius dolore olim pertransitum
laetitia laetificas inenarrabili et glorificata:
infunde, quaesumus,
et cordibus nostris istum gaudium Domini nostri
quod Mater eius conservat in corde suo perpetue.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
Rs. Amen.
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum.
Amen
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.