-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

DOLOROSI ~ Sabbato

 Gloria Domini


Conferamus in corde nostro mysterium Gloriae Domini
quod conservatur in corde Matris Domini mei.



Primo, Surrectus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Cum illuceseret in primam sabbati, * venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et ecce terrae motus factus est magnus. * Angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Prae timore autem eius custodes facti sunt velut mortui. * Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Scio enim Iesum qui crucifixus est quaeritis. * Non est hic: surrexit enim, sicut dixit.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Et cito euntes dicite discipulis eius: * Surrexit a mortuis, et ecce praecedit vos in Galileam: ibi eum videbitis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio, * cucurrerunt nuntiare discipulis eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Et ecce Iesus occurrit illis dicens Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. * Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, et ibi me videbunt.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo. * Hoc est verbum fidei quod praedicamus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9   Quia, si confitears in ore tuo, Dominum Iesum! , et in cordeo tuo credideris quod Deum illum excitavit ex mortuis, * salvus eris.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Corde enim creditur ad iustitiam, * ore autem confessio fit in salutem.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.



 



Secundo,
Ascensus venturus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.

Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …





Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, * et videntes eum adoraverunt.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et accedens Iesus locutus est eis dicens: * Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Et dixit eis, Euntes in mundum universum, * praedicate evangelium omni creaturae.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Docete omnes gentes servare omnia quaecumque mandavi vobis, * baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; * qui vero non crediderit, condemnabitur.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, * usque consummationem saeculi.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, * assumptus est in caelum, et sedit a dextris Dei.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Illis autem profecti praedicaverunt ubique, * Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signs.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt. * Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione in fractione panis, et orationibus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. * Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in idipsum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.



Tertio, Promissum Patris mittens


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, * quae preparavit Deus his qui diligunt illum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Nobis autem revelavit Deus per Spiritum. * Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Et nos primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, * adoptionem filiorum exspectantes: redemptionem corporis nostri.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: * ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus, * quia secundum Deum postulat pro sanctis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. * Ipse Spiritus testimonium reddit cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Fructus Spiritus est caritas, gaudium, et pax; * longanimitas, benignitas, et bonitas; fides, mansuetudo, et contentia.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, * spiritus vero vita propter iustitiam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; * qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Nam sapientia carnis mors, * sapientia autem Spiritus vita et pax.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.



Quarto, Ad dexteram assumpta


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur. * Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Omnes vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine: * primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Transfigurabit corpus humilitatis nostrae * conforme fieri corpori gloriae suae.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius, * in laudem gloriae gratiae in qua gratificavit nos.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Ave, gratia plena, Dominus tecum. * Ne timeas, Maria, quia invenisti gratiam apud Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Haec dicit Dominus, qui creavit te et formavit te: * Noli timere, quia redemi te, and vocavi te nomine tuo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Adiuvit eam Deus mane diluculo: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Magnificate Dominum mecum, quia misericordia Domini magna est super me; * quia respexit humilitatem ancillae suae, et exaltavit humiles.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Deus omnipotens praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. * Introduxit me rex in cellaria sua.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit oderm suum.* Trahe nos, et post te curremus in odorem unguentorum tuorum; exultabimus et laetabimur in te.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.



Quinto, A dextris glorificata


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1   Et apertum est templum Dei in caelo, * et visa est arca testamenti eius in templo eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et signum magum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, * et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, * terribilis ut castrorum acies ordinata?   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; * et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Ait Dominus ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. * Ipsa conteret caput tuum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et obstupuit omnis populus valde, et inclinantes se adoraverunt Deum, et dixerunt ad eam: * Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram, * et benedictus Dominus Deus noster, qui direxit te in vulnus capitis principis inimicorum nostrorum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Quoniam non discedet laus tua a corde hominum memorantium virtutis Dei usque in aeternum. * Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. * Dilatatum est os meum super inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  In hoc cognovi quoniam voluisti me, * quoniam non gaudebit inimicus meus super me.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.


Preces post recitationem decadum


Intercessiones 
pro Ecclesia


Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 

Vs. Christe eleison. * 
Rs. Christe eleison. 

Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison.  

Vs. Christe, audi nos. * 
Rs. Christe, exaudi nos. 

 Vs. Pater de caelis Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Fili redemptor mundi Deus. * 
Rs. Misererere nobis. 

 Vs. Spiritus sancte Deus. * 
Rs. Misererer nobis. 

 Vs.  Sancta Trinitas unus Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum custodi. 

 Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum salva. 

 Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum subleva. 

 Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores 
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecratam
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
 omnes mundi congrega populos.
 Rs. Et intentiones Papae pro mundo 
intende. 

 Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea: 
 Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi. 



 Anitphona 
 ad Beatam Virginem  
 Tempus Quadragesimale

 




Memorare, O piissima Virgo Maria,

non esse auditum a saeculo,

quemquam ad tua currentem praesidia,

tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,

esse derelictum.  Ego tali animatus confidentia,

ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;

ad te venio, coram te gemens peccator assisto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;

sed audi propitia et exaudi,

O piissima Virgo et Mater.

Amen.


Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato
compatientem Matrem eius astare voluisti,
perforato eius corde fluente pretio redemptionis nostrae:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore
consortibus Christi passionis effectis,
eiusdem resurrectionis participantes esse mereamur.

Per eundem Christum Dominum nostrum,

Rs.  Amen


Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:


Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:


Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.



Aliter



Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato, 
perforato eius corde fluente pretio redemptionis nostrae, 
compatientem Matrem eius astare voluisti:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore
consortibus Christi passionis effectis,
eiusdem resurrectionis participantes esse mereamur.

Per eundem Christum Dominum nostrum,

Rs.  Amen


Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, 

et ab omni malo defendat,

et ad vitam perducat aeternam:


Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:


Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.