-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

DOLOROSI ~ Feria VI

 Passio Domini

Conferamus in corde nostro mysterium passionis Domini
quod conservatur in corde Matris Redemptoris nostri.

Primo, Conturbatus

Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1 Christus in diebus carnis suae preces supplicationesque cum clamore valido et lacrimis obtulit ad eum qui possit salvum illum a morte facere, * et exauditus pro sua reverentia. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Et quidem cum esset Filius, * didicit ex his quae passus est obedientiam Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Et consummatus, * factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Egressus ibat secundum consuetidinem in montem Olivarum. * Secuti sunt autem illum et discipuli, et dixit illis: Orate, ne intretis in tentationem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Et positis genibus, orabat dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. * Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. * Et factus in agonia, prolixius orabat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Et facta est sudor eius sicut guttae sanguinis * decurrentes in terram. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Et cum surrexisset ab oratione et venissent ad discipulos, invenit eos dormientes, et ait illis: * Surgite, orate, ne intretis in tentationem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Adhuc loquente, ecce turba et Iudas antecedens eos appronquinquavit Iesu, ut oscularetur eum. * Iesus autem dixit ei, Iuda: Osculo Filium hominis tradis? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Dixit autem Iesus ad eos qui venerant: Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; * sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, * 
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Secundo, Flagellatus

Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1 Et mane consilium facientes summi sacerdotes cum universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato; * et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis; erat autem qui dicebatur Barabbas qui in seditione fecerant homicidium. * Pontifices autem concitaverunt turbam ut Barabban dimitteret eis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. * Milites autem duxerunt eum intro in praetorium.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu 

Vs. 4 Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? * Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae. * In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. * Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me* Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 8  Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. * Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis. * In pulverem mortis deduxisti me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me.* Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeravi omnia ossa mea. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, * 
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Tertio, Coronatus

Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1 Ecce, dicit Pilatus, adduco vobis eum foras. * Exivit ergo Iesus, portans coronam spineam et purpureum vestimentum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Et dicit eis Pilatus: Ecce homo! * In eo nullam causam invenio. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu 

Vs. 3 Pontifices et ministri, clamabant: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se facit. * Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4   Pilatus ergo adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali in locum. Et dicit Iudaeis: Ecce rex vester! * Clamaverunt ergo illi: Tolle, tolle, crucifige eum! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. * Tunc ergo Pilatus tradidit eis illum, ut crucifigeretur.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum * adversus Dominum, et adversus Christum eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Qui habitat in caelis irridebit eos; Dominus subsannabit eos. * Tunc loquetur ad eos in ira sua: Ego autem constitui regem meum, super montem sanctum meum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. * Sicut obstuperunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominum aspectus eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Super ipsum continebunt reges os suum, * quia quae sunt narrata eis viderunt, et quae non audierunt contemplati sunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. * Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore, ne quando irascatur et pereatis de via iusta. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, * 
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Quarto, Crucem ferens

Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; * sicut ovis ad occisionem ducetur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 In via qua incedo absconderunt lacqueum mihi. * Respicio ad dexteram et video, et non est qui me curet: non est qui quaerat animam meam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Et baiulans sibi crucem, * exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Et cum ducerent eum, adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem, * et inposuerunt illi crucem, portare post Iesum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Tollite iugum meum super vos, et discite a me, * quia mitis sum et humilis corde. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 Et qui non baiulat crucem suam et venit post me, * non potest esse meus discipulus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; * et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; * et putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem; * et quasi abscondebamus vultum coram eo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10 Ipsum autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. * Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, * 
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Quinto, Crucifixus

Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1 Perducunt illum in Golgotha locum, quod est, Calvariae locus; * et dabunt ei bibere murratum vinum, et non accepit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2 Et cucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, * mittentes sortem super eis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius: * et adimpleta est scriptura quae dicit, Et cum iniquis reputatus est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua dicentes: * Va qui destruit templum et in tribus diebus reaedificat! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5 Similiter et summi sacerdotes, ludentes ad alterutrum cum scribis, dicebant: * Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. * Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7 Dicebant: Heliam vocat iste; et continuo curens unus spongiam implevit aceto et inposuit harundini et habat ei bibere. * Iesus autem, iterum clamans voce magna, emisit spiritum Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8 Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. * Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9 Centurio autem et qui cum eo erat custodientes Iesum timuerunt valde dicentes: * Vere Dei Filius erat iste. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs.  Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. * Quid ergo dicemus ad haec? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, * 
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.

Preces post recitationem decadum

Intercessiones 
pro Ecclesia

Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 

Vs. Christe eleison. * 
Rs. Christe eleison. 

Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison.  

Vs. Christe, audi nos. * 
Rs. Christe, exaudi nos. 

 Vs. Pater de caelis Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Fili redemptor mundi Deus. * 
Rs. Misererere nobis. 

 Vs. Spiritus sancte Deus. * 
Rs. Misererer nobis. 

 Vs.  Sancta Trinitas unus Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum custodi. 

 Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum salva. 

 Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum subleva. 

 Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores 
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
 omnes mundi congrega populos.
 Rs. Et intentiones Papae pro mundo 
intende. 

 Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea: 
 Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi. 

 Anitphona 
 ad Beatam Virginem  
 Tempus Quadragesimale

Memorare, O piissima Virgo Maria,

non esse auditum a saeculo,

quemquam ad tua currentem praesidia,

tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,

esse derelictum.  Ego tali animatus confidentia,

ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;

ad te venio, coram te gemens peccator assisto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;

sed audi propitia et exaudi,

O piissima Virgo et Mater.

Amen.

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.

Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato
compatientem Matrem eius astare voluisti,
perforato eius corde fluente pretio redemptionis nostrae:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore,
consortibus Christi passionis effectis,
eiusdem resurrectionis participantes esse mereamur.

Per eundem Christum Dominum nostrum,

Rs.  Amen

Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:

Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:

Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Aliter

Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.

Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato
compatientem Matrem eius astare voluisti,
perforato eius corde fluente pretio redemptionis nostrae:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore