-->

ORDINARIA FLORILEGII

Ad crucem Cum rosarii cruce osculata labia primo sibi signant signo crucis, deinde frontem et pectus, ad invocationem praesentis inter p...

DOLOROSI ~ Feria V

 Gaudium Domini


Conferamus in corde nostro mysterium gaudii Domini
conservatum in corde Matris semper virginis.



Primo, Ad Virginem nuntiatus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David. * Et nomen virginis Maria.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et ait angelus: Ne timeas, Maria. Invenisti enim gratiam apud Deum: * Et ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.* Ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Ideo Maria inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.* Ioseph autem, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. * Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesus. * Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis suis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino: * Ecce virgo in utero habebit, ut pariet filium; et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est, Nobiscum-Deus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; * qui peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Quis est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? * Fecit me Deus quasi patrem regis et dominum universae domus eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  In repromissione Dei non haesitavit diffidentia. * Ex operibus illius fides consummata est. Ideo reputatum est illi ad iustitiam.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:  
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.



Secundo, In Virgine benedictus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Et erit: Effundam spiritum meum super omnem carnem, * et prophebtabunt filii vestri et filiae vestrae; senes vestri somnia somniabunt.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Scietis quia in medio Israel ego sum, * et ego Dominus Deus vester, et non est amplius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Ne timeas, Zacharia, quoniam uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et multi in nativitate eius gaudebunt. * Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, * repleta est Spiritu Sancto Elisabeth.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Et exclamavit: * Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui!  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?* Ecce enim, ut facta vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Zacharias, pater eius, impletus Spiritu Sancto, prophetavit dicens: * Et tu, peur, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare viae eius.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Ad dandam scientiam salutis plebi eius, * in remissionem peccatorum eorum.   Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Per viscera misericordiae Dei nostri * visitavit nos Oriens ex alto.    Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 10  Illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent, * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:  
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.



Tertio, Ex virgine natus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, * ut adoptionem filiorum reciperemus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem; * propter quam causam non erubescit fratres eos vocare dicens, Nuntiabo nomen tuum fratribus meis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Deus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, * per quem fecit et saecula.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Qui est splendor gloriae et figura substantiae eius, * et portat omnia verbo virtutis suae.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Et purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, * tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Cui enim dixt aliquando angelorum, * Filius meus es tu: ego hodie genui te.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit, * Et adorent eum omnes angeli.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Dixit angelus pastoribus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: * quia natus est vobis hodie Christus Dominus.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Et hoc vobis signum: * invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 10  Et subito facta est multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: * Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:  
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.



Quarto, Cum virgine presentatus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Locutus est Dominus ad Moysen: Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam; omne autem primogentum hominis de filiis tuis pretio redimes. * Nam occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et statim veniet in templum suum Dominator quem vos quaeritis, * et angelus testamenti quem vos vultis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Impleti dies purgationis eorum, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino; * et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, * Simeon accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Et benedixit et illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: * Ecce positus est hic in Israel in signum cui contradicetur.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Et tuam ipsius animam petransiet gladius, * ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, * et qui credit in eo non confundetur.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Vobis igitur honor credentibus; * non credentibus autem, lapis offensionis et petra scandali.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. * A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 10  Ad quem accedentes, lapidem vivum, et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum, * offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per eum.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:  
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.



Quinto, A Virgine inventus


Ad granum maius, incipiens qui praeest:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …

Ad decadem, qui praeest versum praelegens:

Vs. 1  Cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi; * et cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 2  Et factum est, post triduum invenerunt Iesum in templo, * sedentem in medio doctorum, audientem et interrogantem eos.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 3  Et videntes admirati sunt, et dixit mater eius ad illum: * Fili, ecce pater tuus et ego dolentes quaerabamus te.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 4  Quid est quod me quaerebatis? * Nesciebatis quia in his, quae Patris me sunt, oportet me esse?  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 5  Et descendit cum eis et erat subditis illis. * Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 6  Christus Iesus, cum in forma Dei esset, * non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 7  Sed semetipsum exinanivit, * formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 8  Humiliavit seipsum, factus obediens usque ad mortem, * mortem autem crucis.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. 9  Debuit per omnia fratribus similari, * ut misericors fieret.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu … 

Vs. 10  Qui enim sanctificat et qui sanctificantur: * ex uno omnes.  Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …

Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: 
Maria conservabat omnia verba haec, *
conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et erat mirans super his quae dicebantur de illo, *
Rs. conferens in corde suo.

Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:  
Vs. Maria conservabat omnia verba haec, *
Rs. Conferens in corde suo.



Preces post recitationem decadum


Intercessiones 
pro Ecclesia


Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison. 

Vs. Christe eleison. * 
Rs. Christe eleison. 

Vs. Kyrie eleison. * 
Rs. Kyrie eleison.  

Vs. Christe, audi nos. * 
Rs. Christe, exaudi nos. 

 Vs. Pater de caelis Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Fili redemptor mundi Deus. * 
Rs. Misererere nobis. 

 Vs. Spiritus sancte Deus. * 
Rs. Misererer nobis. 

 Vs.  Sancta Trinitas unus Deus. * 
Rs. Miserere nobis. 

 Vs. Eccelsiam tuam custodi, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum custodi. 

 Vs. Ecclesiam tuam salva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum salva. 

 Vs. Ecclesiam tuam subleva, Domine. 
 Rs. Domine, Papam nostrum subleva. 

 Vs. Pastores Ecclesiae atque vindemiatores 
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vitam religiosam in Ecclesia atque consecrata
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Vita fidelium in familia atque in mundo
 da semper iuvenescere, Domine. 
 Rs. Domine, populum tuum 
da semper iuvenescere. 

 Vs. Domine, in gremium Ecclesiae
 omnes mundi congrega populos.
 Rs. Et intentiones Papae pro mundo 
intende. 

 Vs. Sancta Maria, sancta Mater Ecclesiae, ora pro ea: 
 Rs. ut digna efficiatur promissionibus Christi. 



 Anitphona 
 ad Beatam Virginem  
 Tempus Quadragesimale

 




Memorare, O piissima Virgo Maria,

non esse auditum a saeculo,

quemquam ad tua currentem praesidia,

tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,

esse derelictum.  Ego tali animatus confidentia,

ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;

ad te venio, coram te gemens peccator assisto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;

sed audi propitia et exaudi,

O piissima Virgo et Mater.

Amen.


Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato
compatientem Matrem eius astare voluisti,
perforato eius corde fluente pretio redemptionis nostrae:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore,
consortibus Christi passionis effectis,
eiusdem resurrectionis participantes esse mereamur.

Per eundem Christum Dominum nostrum,

Rs.  Amen


Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:


Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:


Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.



Aliter



Vs.  Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs.  Ut digni efficamur promissionibus Christi.


Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:

Domine sancte Pater,

qui dilecto Filio tuo in cruce exaltato
compatientem Matrem eius astare voluisti,
perforato eius corde fluente pretio redemptionis nostrae:
da nobis conferentibus ut,
cordibus nostris cum illo pertransito dolore
consortibus Christi passionis effectis,
eiusdem resurrectionis participantes esse mereamur.

Per eundem Christum Dominum nostrum,

Rs.  Amen


Vs.  Gloria Patri, et Filio,*  et Spiritui Sancto

Rs.  Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in sacula saeculorum, Amen.

 

Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *

et ad vitam perducat aeternam:


Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:


Rs.  In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.