Vocatio Domini
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? * Iesus dicit, Serva mandata. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Si autem vis perfectus esse, Iesus dicit, * Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Omnis qui reliquit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem aut matrem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, * centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Sunt autem eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. * Qui potest capere, capiat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: * omnem palitem in me qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, * et efficiamini mei discipuli. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum, * et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, * et cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit: Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; * quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. * In mundo pressuram habetis sed, confidite: ego vici mundum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Secundo, Apostolis praeordinatis
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; * qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre, * ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibetis, qui ab initio mecum estis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis. * Dabitur vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spriitus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, * ut eatis, et fructum adferatis, et fructus vester maneat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius. * Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, * ille suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos in omnem veritatem; * et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Haec locutus, et sublevatis oculis in caelum, dixit: * Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo; tui erant et mihi eos dedisti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et iam non sum in mundo, et hii in mundo sunt: * Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; * ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Tertio,
Simoni vocato Petro
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Simon Petre, antequam de navi vocarem te, * novi te. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. * Dixit Dominus Simoni: Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Dixit Simon Petrus: Domine, Verba vitae aeternae habes. * Et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; * et portae inferi non praevalebunt adversum eam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Ait autem Dominus: Simon, Simon, * ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. * Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. * At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Cum cantavit gallus, conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini. * Et egressus foras, Petrus flevit amare. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Amen, amen dico tibi: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis. * Hoc autem dixit significans qua morte Petrus clarificaturus esset Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et cum misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia, * Petrus servabatur in carcere vinctus catenis duabus, et oratio fiebat pro eo sine intermissione ab Ecclesia ad Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apostolo gentium
Vs. 1 Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, * quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; * superabundavit autem gratia Domini nostri, cum fide et dilectione quae sunt in Christo Iesu. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Abundatius illis omnibus laboravi; * non ego autem, sed gratia Dei mecum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Gratiam habeo ei qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, * quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: * Christus Iesus venit in mundum peccatories salvos facere, quorum primus ego sum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, * ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Dominus dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. * Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabet in me virtus Christi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, et in angustiis, pro Christo. * Cum enim infirmor, tunc potens sum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Mihi vivere, Christus est, et mori lucrum. * Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Quinto, Martyris sanguine candidatis
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. * Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et flagellabunt vos. * Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: * Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Eritis odio omnibus propter nomem meum. * Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniat eam in aeternum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis. * Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Nihil horum timeas quae passurus es. * Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, * sicut et ego vici et et sedi cum Patre meo in throno eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ego vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et populis et linguis, stantes ante thronum et in consepectu Agni. * Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelationis gloriae eius gaudeatis exsultantes.* Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum pugnantes. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Preces post recitationem decadum
Memorare, O piissima Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia,
tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,
esse derelictum. Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;
ad te venio, coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;
sed audi propitia et exaudi,
O piissima Virgo et Mater.
Amen.
Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
Per eundem Christum Dominum nostrum,
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Aliter
Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
Per eundem Christum Dominum nostrum,
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.