Mysterium Fidei
Primo, Agnus Dei
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Scitote quod redempti estis de vana conversatione *
pretioso sanguine quasi Agni immaculati, Christi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Praecogniti quidem ante constitutionem mundi, *
manifestati autem novissimis temporibus propter vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti; * corpus autem aptasti mihi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Holocaustomata pro peccato non tibi placuerunt. *
Tunc dixi: Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 In qua voluntate santificati sumus, * per oblationem corporis Christi Iesu in semel. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, * semper vivens ad interpellandum pro eis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Una enim oblatione consummavit in sempiternum *
eos qui santificantur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, * ut, peccatis mortui, iustitae vivamus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Sanguis Christi emundat conscientiam nostram
ab operibus mortuis * ad serviendum Deo viventi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Habemus itaque fiduciam in introitum Sanctorum in
sanguine Iesu, * quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est
carnem suam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Secundo, Panis vitae
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Ab ortu solis usque ad occasum, * in omni loco sacrificatur nomini meo oblatio munda. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Sarcedotes sancti Deo suo incensum Domini et panes Dei sui offerunt, * et ideo sancti erunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Vincenti dabo manna absconditum, et nomen novum, * quod nemo scit, nisi qui accipit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Calix beneditctionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? * Et panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Hoc agnoscite in pane quod pependit in cruce; * hoc in calice, quod manavit ex latere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ita multi unum corpus sumus in Christo, * singuli autem alter alterius membra. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quoniam unus panis, unum corpus, multi sumus; * omnes enim de uno pane participamur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Tertio, Cena Domini
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. * Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt pascha. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis. * Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Dico enim vobis, Non manducabo illud, * donec impleatur in regno Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu ….
Vs. 5 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis et ait: * Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et accipiens calicem dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes; * hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur, in remissionem peccatorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est: * verumtamen manus tradentis me mecum est in mensa. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. * Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Dixit autem eis: Quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? * Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.* Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Quarto, Lotio peduum
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 3 Scitis quid fecerim vobis? * Si ego lavi vestros pedes, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo. * Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, * et unguento ungebat. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Vidente autem pharisaeo qui vocaverat eum, Iesus dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. * Vides hanc mulierem? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Intravi in domum tuam; aquam pedibus meis non dedisti. * Haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Osculum mihi non dedisti. * Haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos; * unguento autem unxit pedes meos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, * quoniam dilexit multum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ante omnia autem, mutuam in vobis metipsis caritatem continuam habete, * quia caritas operit multitudinem peccatorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Quinto,
Nobiscum Deus
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 3 Credentes autem, exsultatis laetitia, * reportantes finem fidei vestrae: salutem animarum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et post dies octo, venit Iesus, ianuis clausis, et stetit in medio, * et dixit: Pax vobis! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 In Christo enim inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, * et estis in illo repleti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Qui est imago Dei invisibilis: * quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare; et per eum reconciliare omnia in ipsum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ipsum Deus dedit caput supra omnia ecclesiae, * quae est corpus ipusius, plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dixit Iesus, Haurite nunc aquam vinum factam. * Rs.
et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Dicit mater Iesu ad eum, Vinum non habent; *
Rs. Et ministris ea dicit, Quodcumque dixerit vobis, facite.
Preces post recitationem decadum
Memorare, O piissima Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia,
tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,
esse derelictum. Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;
ad te venio, coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;
sed audi propitia et exaudi,
O piissima Virgo et Mater.
Amen.
Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
Per eundem Christum Dominum nostrum,
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Aliter