Revelatio Domini
Primo, In praesepio
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Cum natus esset Iesus in Bethlehem, ecce magi ab oriente venerunt Irosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? * Vidimus enim stellam eius in oriente. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. * Et sciscitabatur ubi Christus nasceretur,
at dixerunt ei sacerdotes et scibae, In Bethlehem Iudae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Tunc Herodes mittens magos in Bethlehem dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero; * et cum inveneritis,
renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Abierunt, et ecce stella antecebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. * Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt; * futurum erat enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
+
Vs. 6 Ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: Accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum. * Quod dictum est
a Domino per prophetam, Ex Aegypto vocavi filium meum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis,
iratus est valde. * Et mittens occidit omnes pueros qui erant
in Bethelehem a bimatu et infra. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt. * Ego plorans, et oculus meus deducens aquas; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimcus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo. * Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, dicit Dominus.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Ex ore infantium et lactentium perfecisiti laudem propter inmicos tuos, Domine, * ut destruas inimicum et ultorem.
Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Secundo, In Iordane flumine
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Iam enim securis ad radicem arborum posita est. * Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam; * qui autem post me venturus est, ipse vos baptizat in Spiritu Sancto. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Tunc venit Iesus ad Ioannem ut baptizaretur ab eo. * Ioannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? BAve Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Respondens autem Iesus dixit ei: * Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam. NoAve Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Tunc dimittit eum. * Baptizatus autem Iesus, et ecce vox de caeli dicens: Hic est Filius meus dilectus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, * damnavit peccatum in carne. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Ut iustitia legis impleretur in nobis, * qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum Spiritum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Christus omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donavit, * per cognitionem eius qui vocavit nos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, * ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Tertio, In Cana Galilaeae
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Dicit mater Iesu ministris: Quodcumque dixerit vobis facite. * Et iussit Iesus impleri hydrias aqua, et dicit eis: Haurite nunc et ferte architriclino. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, non sciebat unde esset. * Vocat sponsum arhitriclinus and dicit ei: Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, * et manifestativt gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Stabat iuxta crucem Iesu mater eius. * Cum vidisset ergo Iesus matrem, et dicipulum stantem quem diligebant, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. * Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Sciens Iesus quia omnia consummata sunt dicit: Sitio. * Cum ergo accepisset acetum quod obtulerunt ori eius, dixit: Consummatum est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Quarto,
In Tabor monte
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Et coepit docere illos: Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi, * et resurgere. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et apprehensus eum Petrus, coepit increpare eum; qui, conversus et videns discipulos suos, comminatus est Petro: * Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quae sunt Dei, sed quae sunt hominum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem, ut oraret. * Et facta est dum oraret, species vultus eius altera, et vestituts eius albus et refulgens. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et ecce loquebatur cum illo Moyses et Elias, visi in maiestate; * et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et facta est nubes qui obumbravit eos, et vox facta est de nube: Hic est Filius meus dilectus; * audite ipsum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, sub lege, * ut eos qui sub lege erant redimeret. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Quia lex per Moysen data est; * et gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Deum nemo vidit umquam. * Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse ennarravit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Et vidimus gloriam unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis; * et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Quinto, In cenaculo
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? * Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem. * Iesus dicit ei: Philippe, qui vidit me, vidit Patrem. Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, * Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. * Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; * sed et vos testimonium perhibetis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videtis me, quia ego vivo. * In illo die cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli, * stetit Iesus in medio et dicit eis: Pax vobis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ostendit eis manus et latus dixitque: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. * Et insufflavit et dicit: Accipite Spiritum Sanctum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; * quorum retinuerits, retenta sunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ut audivit salutationem Mariae, exsultavit infans in utero,
et repleta Spiritu sancto exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Elisabeth Spiritu Sancto repleta exclamavit:
Rs. Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?
Preces post recitationem decadum
Memorare, O piissima Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia,
tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia,
esse derelictum. Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater mea, curro;
ad te venio, coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;
sed audi propitia et exaudi,
O piissima Virgo et Mater.
Amen.
Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
Per eundem Christum Dominum nostrum,
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Aliter