Passio Domini
Primo, Dominus conturbatus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Venit Iesus cum discipulis in villam quae dicitur Gethsemani, * et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem; * sustinete hic et vigilate mecum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: * Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Verumtamen non sicut ego volo, * sed sicut tu. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; * et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; *
spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Iterum abiit et oravit dicens: * Pater mi, si non potest transire hic calix nisi bibam illud, fiat voluntas tua. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: * Ecce appropinquavit hora ut Filius hominis traditur in manus peccatorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Ecce appropinquavit qui me tradit. *
Et ecce Iudas venit, et cum eo turba multa,
et confestim accedens ad Iesum osculatus est eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Iesus autem dixit illi, Amice, ad quod venisti! *
Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Secundo,
Dominus flagellatus
Vs. 1 Ecce Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte. * Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei. * Dicit illi Iesus: Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Quid vobis videtur?. * Illi autem respondentes dixerunt, Reus est mortis! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi, et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. * Ita ut miraretur praeses vehementer. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 5 Et interrogavit eum praeses dicens: Tu es Rex Iudaeorum? * Respondit Iesus: Ego in hoc natum sum et ad hoc venio in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Dicit ei Pilatus, Quid est veritas? Iterum exivit et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. * Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Circumveniamus ergo iustum, quoniam contrarius est operibus nostrus. * Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. * Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius. * Tentemus quae in exitu eius erunt: morte turpissima condememus eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Haec
cogitaverunt et erraverunt; excaecavit
enim illos malitia eorum. * Et nescierunt sacramenta Dei.
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Tertio, Coronatus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Tunc milites praesidis, suscipientes Iesum in praetorium, congregaverent ad em universam cohortem; * et exuentes eum, chlamyden coccineam circumdederunt eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, * et arundinem in dextera eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et genu flectu ante eum, illudebant ei dicentes, * Ave, rex Iudaeorum! Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, * et percutiebant caput eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes, * Prophetiza: quis est qui te percussit? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Dominus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii. * Dorsum meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; * ideo posui faciem meam ut petram durissimum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Quoniam zelus domus tuae comedit me, * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Omnes nos quasi
oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; * et posuit Dominus in eo
iniquitatem omnium nostrum.
Vs. 10 Vere
languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; * et nos
putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Quarto, Crucem ferens
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Pilatus dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras. * Exit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Ecce rex vester. * Clamaverunt ergo illi, Tolle , tolle, crucifige eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. * Iesum autem flagellatum tradidit voluntati eorum, ut crucifigeretur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenesem, * et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Si quis vult post me venire, abneget seipsum, * et tollat crucem suam quotidie et sequatur me. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eum; * qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Sequebatur autem illum multa turba populi, * et mulierum quae plangebant et lamentabant eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Conversus autem ad illas Iesus dixit: * Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Quia si in viridi ligno haec faciunt, * in arido quid fiet? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Quinto, Dominus crucifixus
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, * ibi crucifixerunt eum, et latrones unum a dextris et alterum a sinistris. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Iesus atuem dicebat: Pater, dimitte illis: * non enim sciunt quid faciunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. * Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Et stabat populus exspectans, et deridebant illum principes cum eis. * Illudebant autem ei et milites dicentes, Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemebat eum, dicens: * Si tu es Christus, salvum fact temet ipsum et nos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Respondens autem alter, increpabat illum dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? * Et nos quidem iuste! Hic vero nihil mali gessit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et dicebat: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. * Et dixit illi Iesus: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam. * Et hora nona obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. * Et haec dicens exspiravit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Videns autem centurio, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat. * Et omnis turba eorum qui videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur, *
Rs. et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Preces post recitationem decadum
Antiphona ad
Beatam Mariam Virginem
Tempus per annum
Mater misericordiae,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evae, ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum,
benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!
Vs. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Rs. Ut digni efficamur promissionibus Christi.
Oratio conclusiva dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
cuius unigenitus Filius
per vitam, mortem, et resurrectionem suam
nobis salutis aeternae praemia comparavit:
concede quaesumus ut,
haec mysteria in corde nostro conferentes
quae Mater eius conservabat in corde suo,
Per eumdem Dominum nostrum.
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,